Columba (avis)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Rock dove - natures pics.jpg

Classis : Aves 
Ordo : Columbiformes 
Familia : Columbidae 
Subfamilia : Columbinae 
Tribus : Columbini 
Genus : Columba 
   

Columba est genus avium familiae Columbidarum ordinis Columbiformium.

Fetus[recensere | fontem recensere]

Par qui se coniungunt in temporis amorum construit simplicissimos nidos in quibus duo vel tria ova fovent. Columbae sunt species quas venatores propter carnem quaerunt.

Generalia[recensere | fontem recensere]

Columbae in campis urbibusque habitant, et seminibus vescuntur

Eorum pondus valet a 800g ad 1 KG. Sunt plures species harum avium. Inveniuntur in omnibus continentibus

Columba domestica alitur non solum propter carnem,sed etiam propter amorem columbarum. In mediis urbibus ita faciliter vivunt ut homines earum reproductionem definiant.

Species[recensere | fontem recensere]

Religio[recensere | fontem recensere]

Columba est signum pacis quia in Arca Noë columba in rostro olivae ramum habebat cum Deus diluvium cessavit. Ea etiam est signum Spiritus Sancti quia in baptismo Iesu Christi dicitur columba venire in caput eius. Columbae imago pacem quoque declarat.

Columba nuntia[recensere | fontem recensere]

Species clarissima sparsissimaque est Columba livia, communis columba domestica. Fortasse homines admirantur columbas quia redire ad nidos valent ex locis longissimis.Itaque homo eis utitur ad mittendos nuntios. Quae columbae appellantur nuntiae.Quamquam hodie solum in otio adhibentur, ante telephonum aut telegraphum milites eas miserunt ut epistulas ferrent.

Quae avis adaptari ita potuit urbibus ut quaestio tremenda est in civitatibus ut Venetia, in qua platea Sancti Marci (Italiane: la piazza San-Marco) frequentatur columbis plurimis. Urbs modos cepit ne columbarum faeces graviter corroderent artisticum architectonicumque patrimonium huius civitatis.

Nexus interni