Roman numeral 10000 CC DD.svg

Ribes rubrum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Red currant berries.JPG
Ribis rubri ramus cum baccis

Eudicotyledones 
Eudicotyledones nucleares 
Ordo : Saxifragales 
Familia : Grossulariaceae 
Genus : Ribes 
Species : Ribes rubrum 
 
L., 1753  

Ribes rubrum[1] est frutex hortensis baccas edules ferens. Ad familiam Grossulariacearum pertinet. Binomen a Carolo Linnaeo anno 1753 statutum est.

Area[recensere | fontem recensere]

Ribes rubrum spontaneum per silvas Eurasiae totius gignitur; ad margines silvarum, in ripis rivorum et fluviorum fruticeta formans crescit. In hortis passim colitur.

Ribis rubri flores

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Frutex metrum vel duo metra altitudinis est. Caules ribis rubri cinerescentes vel ravi sunt, folia triloba vel quinqueloba sunt, cum marginibus crenulatis et paginis inferioribus pallidioribus, interdum pubescentibus. Flores inconspicui, chlori vel fusci, in racemos collecti sunt. Maio mense ribes floret. Fructus baccae sunt rubrae, ad 12 mm diametrum habentes, succosae et grate acidae, ribe nigro multo acidiores, sed frequentiores.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Synonyma: Ribes vulgare, Ribes sylvestre, Ribes sativum.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database