Jump to content

Nasiterna

E Vicipaedia
Nasiterna galvanizata(en).

Nasiterna (-ae, f.)[1] est vas collo ita instructum, ut usui sit ad plantas manu irrigandas. Multa atque varia sunt genera nasiternarum. Ut enim aliud dimidium litrum, ita aliud usque decem litra capit. Etiam species nasiternae inter se differunt, quippe quae diversis inter se coloribus pingi possint, ne quid de formarum varietate dicatur. Si nasiterna et impleta et proclinata est, liquor effunditur. Sin autem aliter fit, aut male re gesta tibi secus cessit, aut collo obturato munere non fungitur, aut omnino aliud est, et in numero nasiternarum non habendum.

  1. The Usborne first 1000 words in Latin.?

Nexus interni

stipula

Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes!