Roman numeral 10000 CC DD.svg

Cornus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Bgbo cornus kousa var chinensis ies.jpg
Cornus kousa var. chinensis

Ordo : Cornales 
Familia : Cornaceae 
Genus : Cornus 
L.
   
Palaeontologia
Campaniano exeunte ad Holocaenum, 73–0 m.a.[1]
.
Subdivisiones: Subgenera
*Afrocrania
  • Arctocrania
  • Cornus
  • Cynoxylon
  • Discocrania
  • Kraniopsis
  • Mesomora
  • Sinocornus
  • Syncarpea
  • Yinquania
Species typica
In species such as this Cornus × unalaschkensis, the tiny four-petaled flowers are clustered in a tightly packed, cyma complanata in medio quattuor bractearum speciosarum petaliformium.
Gemmae veris.
Cornus cultivarietatis 'Cherokee Princess'.

Cornus est genus plantarum florentium lignearum familiae Cornacearum, cui generi sunt a triginta ad sexaginta species,[2][3] quae plerumque floribus, baccis (antiquitate cornis [nom.sing. cornum] appellatis), cortice distinguuntur.[4] Plurimae sunt arbores vel frutices deciduae, sed nonnullae sunt paene herbaceae subfrutices perennes, nonnullaeque ex speciebus ligneis sunt sempervirentes. Nonnullis speciebus sunt parva capita florum inconspicuorum ab involucro magnarum bractearum plerumque albarum circumdatorum, sed aliis sunt aperiores florum petaliferentium fasciculi. Variae species sunt nativae per multum temperatae et borealis Eurasiae et Americae Septentrionalis, ubi Sinis, Iaponiae, et Civitatibus Foederatis meridianae et orienti sunt permultae species endemicae.

Inter species notissimis sunt Cornus sanguinea Eurasiae; Cornus florida, latissme in orientali America Septentrionali cultus; Cornus nuttallii, cornus Pacificus vulgo appellatus, in occidentali America Septentrionali; Cornus kousa Asiae orientalis; et duae species nanae: Cornus canadensis et Cornus suecica, corni Canadienses et Eurasiani proprie perscriptae.

Corni in genera vel subgenera ab uno ad novem varie digeruntur; genus late agnotum infra perscribitur.

Classificatio[recensere | fontem recensere]

Classificatio sequens unum genus, Cornum agnoscit,[5][6] cui sunt quattuor subgreges et decem subgenera, a phylogenia moleculari sustenta.[7][8][9]

Corni cuius fructus sunt albi, caeruli, nigri[recensere | fontem recensere]

Cymae sunt paniculatae vel corymbosae; bracteae minutae, nonmodificata; fructus globosi vel subglobosi, albi, caerulei, vel nigri:

Baccae cornelianae[recensere | fontem recensere]

Corni magnis bracteis[recensere | fontem recensere]

Cymae capitulares

Corni nani[recensere | fontem recensere]

Incertae sedis[recensere | fontem recensere]

Hybridae horticulturales[recensere | fontem recensere]

Cornus × rutgersensis (hybrida: C. florida × C. kousa), in hortis evolutus.[14]

Momentum in humano cultu[recensere | fontem recensere]

Vergilius, poeta Romanus, in tertio Aeneidos libro nemus corni myrtique larvis frequentatum commemorat: Aeneas herosramos ad aram ornandam defringere conatur, sed ex ligno stillat sanguis niger.[15]

Anna Morrow Lindbergh in poemate "Dogwood" arborem corni vivide describit.[16]

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Cornus in lingua Latina antiquitate plantam Cornum marem significavit].[17]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Atkinson, Brian A.; Stockey, Ruth A.; Rothwell, Gar W. (2016). "Cretaceous origin of dogwoods: an anatomically preserved Cornus (Cornaceae) fruit from the Campanian of Vancouver Island". PeerJ 4: e2808 
  2. Quinquaginta octo species apud Xiang et al. 2006.
  3. Qiu-Yun et al. 2006.
  4. "Notable Characteristics of Dogwood Trees". answers.com .
  5. Eyde 1987.
  6. Eyde 1988.
  7. Fan, Chuanzhu; Xiang, Qiu-Yun (2001). "Phylogenetic relationships within Cornus (Cornaceae) based on 26S rDNA sequences.". American Journal of Botany 88 (6): 1131–38 .
  8. Zhiang, Qiu-Yun; Thomas, David T.; Zhang, Wenheng; Manchester, Steven R.; Murrell, Zack (2006). "Species level phylogeny of the genus Cornus (Cornaceae) based on molecular and morphological evidence—implications for taxonomy and Tertiary intercontinental migration.". Taxon 55 (1) .
  9. Nowicki, Marcin; Boggess, Sarah L.; Saxton, Arnold M.; Hadziabdic, Denita; Xiang, Qiu-Yun Jenny; Molnar, Thomas; Huff, Matthew L.; Staton, Margaret E. et al (23 Octobris 2018). Heinze, Berthold. ed. "Haplotyping of Cornus florida and C. kousa chloroplasts: Insights into species-level differences and patterns of plastic DNA variation in cultivars" (en). PLOS ONE 13 (10): e0205407 .
  10. "Tropicos | Name - Cornus peruviana J.F. Macbr." .
  11. Macbride, J. F. (1959). "Cornaceae". Flora of Peru. 13 pt.5 no.1. Field Museum. pp. 44–45 .
  12. Manchester, S.R.; Xiang, X-P.; Xiang, Q-Y (2010). "Fruits of Cornelian Cherries (Cornaceae: Cornus Subg. Cornus) in the Paleocene and Eocene of the Northern Hemisphere". International Journal of Plant Sciences 171 (8): 882–91 .Formula:Dead link
  13. Manchester, S. R. (1994). "Fruits and Seeds of the Middle Eocene Nut Beds Flora, Clarno Formation, Oregon". Palaeontographica Americana 58: 30–31 
  14. "Cornus florida × Cornus kousa". Landscape Plants: Images, identification, and information. Oregon State University .
  15. Aeneis III 22–23: Forte fuit iuxta tumulus, quo cornea summo virgulta et densis hastilibus horrida myrtus.
  16. Morrow, Anne (1956). Dogwood. 333 6th Avenue, New York 14, N.Y.: Pantheon Books. pp. 38–39 .
  17. Nonnulli putant hoc nomen esse idem ac cornu (Gledhill 2008: 121).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Eyde, Richard H. 1987. "The case for keeping Cornus in the broad Linnaean sense." Systematic Botany 12 (4): 505–518. JSTOR 2418886. doi:10.2307/2418886.
  • Eyde, Richard H. 1988. "Comprehending Cornus: puzzles and progress in the systematics of the dogwoods." Botanical Review 54 (3): 233–351. JSTOR 4354115. doi:10.1007/bf02868985. s2cid 12507834.
  • Gledhill, David. 2008. The Names of Plants. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 9780521866453 (textile), ISBN 9780521685535.
  • Qiu-Yun, Jenny Xiang, David T. Thomas, Wenheng Zhang, Steven R. Manchester, et Zack Murrell. 2006. "Species level phylogeny of the genus Cornus (Cornaceae) based on molecular and morphological evidence – implications for taxonomy and Tertiary intercontinental migration." Taxon 55 (1): 9–30. JSTOR 25065525. doi:10.2307/25065525.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cornum spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide "Cornum" apud Vicispecies.
Wikidata-logo.svg Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Fossilworks • Plantes d'Afrique • Flora of China • USDA Plants Database