Isatis tinctoria

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Isatis tinctoria
Isatis
Isatidis flores
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Eudicotyledones
(inordinatus): Rosidae
Ordo: Brassicales
Familia: Brassicaceae
Genus: Isatis
Species: I. tinctoria
Binomen
Isatis tinctoria
L.
Synonyma

Isatis indigotica Fortune

Īsătis -idis f. (Graece ἴσατις) sive glastum -i n. est herba, qua fit tinctura caerulea, indico, hyacinthoque similis, apud doctos Isatis tinctoria.

Nomina antiqua[recensere | fontem recensere]

Isatis tinctoria

Isatis est nomen Graecae originis, glastum Gallicae (lingua Italica Tuscana glasto, glastro; cf. voces Hibernicae glaisin 'glastum' et glass 'caeruleus, viridis'). Alia nomina Latina sunt:

  • Ălūta
  • Lactuca agrestis (sed hoc nomen multas alias herbas etiam designat)
  • Pastellus sive pastellum
  • Vitrum, vitrus, vetrum (a Teutonico, cf. vox Germanica antiqua weit, hodie Färberwaid, Anglica woad. Conflatio cum vitro).
    • Vitrāgō -inis f. (sed hoc nomen etiam pro parietaria, quod apud botanos Parietaria officinalis dicitur)
    • Vitrāria, vitriāria, vitriola herba
  • Wātum a Teutonico.

Graeci etiam dixerunt Ἄρειον 'Arēum' et ὑσγίνη 'hysginē', et nomen arcanum "Prophetarum" fuit ἀρούσιον 'arūsium'.[1]

Nomen Syriacum est (ܩܢܥܐ (קנעא qånˁåˀ,[2], quod nomen non in fontibus Iudaicis invenitur, sed nomen Graecum tantum: איסטיס ˀīsåṭīs

Secundum Oribasium, Syn. 2.13, nomen Gothicum fuit wisdele: "Isatis quam Goti "wisdele" vocant, tinctores herba vetru." Hoc creditur esse pro Gothico *𐍅𐌹𐌶𐌳𐌹𐌻𐌰 *wizdila.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Diosc. 2.184RV: ἰσάτις· οἱ δὲ Ἄρειον, οἱ δὲ ὑσγίνη, προφῆται ἀρούσιον, ᾽Ρωμαῖοι ἀλούταμ.
  2. Versione Syriaca Galeni De Simplicibus Medicinis libri, titulus capituli περὶ ἰσάτιδος: "ܝܣܐܛܝܤ ܕܐܝܬܢܗܘܢ ܩܢܥܐ", id est 'Isatis, quae est qånˁåˀ'.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Isatis tinctoria spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Isatis tinctoria apud Vicispecies.
Wikidata-logo.svg Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database