Roman numeral 10000 CC DD.svg

Saxum arenaceum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Saxa arenacea prope Fontes Coloratenses

Vide etiam paginam discretivam: Cos (discretiva)

Saxum arenaceum[1] vel cos[2] est saxum sedimentarium, e granis minoribus (usque ad 2 mm diametro) ferrumine aliquo minerali concretis, compositum.

E quarzo, spato, mica, glauconite plerumque constat; qua de causa saxa arenacea in quarzina, spatina, galuconitina dividuntur. Alia mineralia admixta rariora sunt, ut magnetites, ilmenites, granatum etc. Ferrumen naturale saxorum arenaceorum variatur: argillosum (caolinites) vel calcosum (calcites, dolomites), e silicis vel ferri compositis factum etc.

Non solum ut caementa vel rudus, sed saepissime decorationis causa aliisque modis saxa arenacea usurpantur.

Quartzites est saxum arenaceum metamorphicum.

Saxum arenaceum quarzo abundans

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Saxum arenaceum (Britannica) (Anglice)
  • Saxum arenaceum (Encyclopaedia Russica magna) (Russice)
  • Saxum arenaceum (Encyclopaedia Norvegica) (Norvegice)