Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Aratrum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Aratra Romana

Aratrum est instrumentum in agricultura adhibitum ut solum ad semen spargendum vel plantas ponendas colatur.

Aratri partes[recensere | fontem recensere]

  • Adiunctio
  • Compages
  • Crus
  • Culter
  • Cursus
  • Manubria
  • Rana
  • Tabula formans
  • Tabula scrutorum
  • Terrae lapsus
  • Vomer

Aratrum poeticum et allegoricum[recensere | fontem recensere]

Vergilius in Georgicis fabricationem aratri describit his versibus[1]:

...continuo in silvis magna vi flexa domatur
in burim et curvi formam accipit ulmus aratri.
huic a stirpe pedes temo protentus in octo,
binae aures, duplici aptantur dentalia dorso.
caeditur et tilia ante iugo levis altaque fagus
stivaque, quae currus a tergo torqueat imos,..,

ad quos versus intelligendos schemata adhibita iuvare possunt.

Lucretius de detrimentis, quas omnes res terrestres patiuntur, disserens sic vomerem memorat[2]:

...uncus aratri
ferreus occulte decrescit vomer in arvis...,

quos versus Rabanus Maurus citat et nonnulla de sensu aratri allegorico addit[3]:

Aratrum enim mystice significat opus praedicationis evangelicae in quo cultus agri dominici exercetur: ita ut vomere verbi divini extirpentur vitia simul et eradicentur noxia desideria, sicque praeparetur terra cordium humanorum ad accipienda semina virtutum. Sed studiosus quisque aratrum spiritale tenens ad anteriora adtendere debet, ut faciat sulcum rectum et non avertatur a tramite veritatis, unde Dominus ait in evangelio: Nemo mittens manum suam in aratrum et respiciens retro aptus est regnum caelorum[4]. Vomeres enim et ligones exercitia praedicationum sunt, unde propheta de doctoribus ait: Conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suos in falces[5].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Georg. I 169–174.
  2. De rerum natura, I 313–314.
  3. De rerum natura, XXII 14.
  4. Lc. 9:62.
  5. Es. 2:4.

Aratra populorum variorum[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad aratra spectant.
stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!