Pisum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pisum
Pisum sativum
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Eudicotyledones
(inordinatus): Rosidae
Ordo: Fabales
Familia: Fabaceae
Subfamilia: Faboideae
Tribus: Fabeae
Genus: Pisum
L.

Pisum est genus plantarum florentium familiae Fabacearum, in Asia meridioccidentali et Africa septentriorientali endemicum. Continet unam ad quinque species, secundum interpretationem taxinomicam. International Legume Database[1] tres species agnoscit, quarum una duas subspecies habet:

Notissima est Pisum sativum, cuius siliquae seminaque pro victu hominum ac pecorum sunt.

Speciebus Pisi vescuntur larvae nonnullarum papilionum specierum, inter quas Agrotis segetum, Anarta trifolii, Bucculatrix pyrivorella, Hepialus humuli, Hypercompe indecisa, Korscheltellus lupulina, Mamestra brassicae, et Xestia c-nigrum.

Flos Pisi sativi habet quinque sepala, quinque petala, decem stamina (novem in tubo staminali fusis, cum uno stamine libro stante), et unum carpellum subsessile.

Nexus interni

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. De nominibus, www.ildis.org.


Faboideae Haec stipula ad Faboideas spectat. Amplifica, si potes!