Roman numeral 10000 CC DD.svg

Eruca sativa

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Eruca

Eruca sativa
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Eudicotyledones
(inordinatus): Rosidae
Ordo: Brassicales
Familia: Brassicaceae
Genus: Eruca
Species: E. sativa
Binomen
Eruca sativa
Mill.

Eruca sativa (syn. E. vesicaria subsp. sativa (Miller) Thell., Brassica eruca L.) est species herbae annuae esculentaeque generis Erucae et familiae Brassicacearum. Folia eius saepe in acetariis adhibentur. Aliquando cum Diplotaxe tenuifolia, vulgo "eruca silvestris" appellata et similiter in culina adhibita, confunditur.

Gaius Plinius Secundus haec de erucae cultura et propretatibus scribit:

eruca quoque et nasturtium vel aestate vel hieme facillime nascuntur. eruca praecipue frigorum contemptrix diversae est quam lactuca naturae concitatrixque veneris. idcirco iungitur illi fere in cibis, ut nimio frigori par fervor inmixtus temperamentum aequet.[1]

Et postea ad remedia pergit:

Erucae semen scorpionum venenis et muris aranei medetur, bestiolas omnes innascentes corpori arcet, vitia cutis in facie cum melle inlitum, lentigines ex aceto, cicatrices nigras reducit ad candorem cum felle bubulo. aiunt verbera subituris potum ex vino duritiam quandam contra ea sensus induere. in condiendis opsoniis tanta est suavitas, ut Graeci euzomon appellaverint. putant, subtrita eruca si foveantur oculi, claritatem restitui, tussim infantium sedari. radix eius in aqua decocta fracta ossa extrahit. nam de venere stimulanda diximus—tria folia silvestris erucae sinistra manu decerpta et trita in aqua mulsa si bibantur.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plinius, Naturalis historia 19.154.
  2. Plinius, Naturalis historia 20.125.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Erucam sativam spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Eruca sativa apud Vicispecies.
Wikidata-logo.svg Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • vesicaria sativa Plants for a Future • Plantes d'Afrique • Flora of North America • USDA Plants Database