Gerasimus Lebedev

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Monumentum Gerasimo Lebedev Colcatae anno 2009 erectum

Gerasimus Stephani filius Lebedev (Russice: Герасим Степанович Лебедев, Gerasim Stepanovič Lebedev; natus anno 1749, mortuus die 15 Iulii (stilo novo 27 Iulii) anno 1817) fuit peregrinator, linguista, praecursor theatri Bengaliensis, interpres, musicus, scriptor Russicus,[1] qui praeterea praecursor fuit Indologiae.[2][3]

Duodecim annos musicus in India habitavit, musicam canens docensque. Primus Indologus Russicus habetur. Opera eius principia sunt grammatica dialecti Calcuttensis linguae Hindustanicae et opus de oeconomia, geographia, cultura Indiae tractans. Primum in Europa typographeum litteris Indicis (Bengalicis) praeditum instituit. Etiam celeber est praecursor dramaturgiae Bengalicae: primum nationale generis Europaei theatrum in India anno 1795 instituit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Descriptio vitae Lebedev maximam partem in epistolis, diariis, aliisque scriptis eius nititur.[4]

Pueritia et peregrinationes in Europa[recensere | fontem recensere]

Gerasimus Lebedev anno 1749 Iaroslaviae natus est sacerdote Stephano et uxore eius Parasceve.[comm. 1] Filius primogenitus fuit et duos fratres, Athanasium et Triphillium, et unam sororem, Antoninam, habuit.[5][6][7] Secundum memorias Gerasimi, mox pater solus, Iaroslavliae aliquo vexatus, Petropolim migravit, ubi cantor factus est in choro capellae aulicae. Gerasimus matre tollebatur sed ordine non eductus est.[5][8] Cum quintum decimum annum ageret, Petropolim ad patrem migravit; hic sponte litteras didicit et libris, praesertim terras remotas describentibus, studere coepit. In musica se exercere coepit: in choro canebat, lepide clavile canebat. Etiam unum conditorum theatri Russici, Theodorum Volkov, cognovit.[5][7][9][10]

Anno 1777[comm. 2] Lebedev ad Neapolim abiit ut musicus legationis Russicae, ducatae comite Andrea Razumovskij, magno amatore musicae, sed legatio Vindobonae tardata est propter bellum inter Austriam et Borussiam. Gerasimus peregrinandum in Europa solus perrexit, commendaticiis litteris adiunctis Razumovskij legatique Russici Vindobonae Demetrii Golicyn. Lebedev feliciter in urbibus Europaeis clavile canebat (de canto Haydn mentionem fecit) et musicam linguasque complures perdidicit.[5][11]

Vere anni 1782 in oppido Étupes Lebedev introductus est heredi (cesarevič) Imperii Russici Paulo et uxori eius Mariae, qui iter in Europa nominibus Comitis et Comitissae Septentrionalium faciebant. Ei consilium Lebedev Indiae visitandae probaverunt (postea Lebedev hoc sicut imperatum describit). Meta itineris a Lebedev posita fuit studium huius terrae ab Europaeis incognitae et linguarum eius. Secundum sententiam communem, India erat patria proavita genera humani, et exploratio eius Russiam in laudem vertat.[4][5][12][13] Postea Lebedev usus est adiumento comitum heredis, principis Alexii Kurakin et archipresbyteri Andreae Samborskij. Propter commendationem eorum, cum Londinium isset, ei favit legatus Simeon Voroncov, beneficio cuius in Indiam ire permissus est.[14][15][16] Aliqui coniciunt iter in Indiam provocatus fuisse a sociis Francomurariis Pauli, praecipue Kurakin et Sergio Pleščeev, quorum studia a scientia "antiquae sapientiae Orientis" excitabatur. Etiam coniciunt notiones massonicas et gnosticismum arcanum Lebedev ipsum affecisse.[12][17][18]

India[recensere | fontem recensere]

Die 12 (stilo novo 23) Februarii anno 1785 in urbe Gravesend Lebedev navem Rodney, navarcho Wakeman duce, conscendit, et post consistendum in Portu Ostio, navis 25 Martii vela ad Indiam dedit. Die 27 Iulii in insula Iohanna consistitit, et deinde 15 Augusti Madraspolim cepit. Fama autem Lebedev praevenerat: Gulielmus Sydenham, praefectus urbis, pactum bimum 200 librarum per annum pro spectaculis obtulit, praeter quod musicus dona fortuita sed aestimabilia accipiebat.[comm. 3] Post duos annos, qui secundum Lebedev volup concorditerque transierunt, edidicit "sermonem vulgarem Malabaricum" (verisimile, linguam Tamulicam).[comm. 4][4][5][19]

Sed Lebedev attrahebatur ad Bengalam, secundum famam, locum idoneum ad industriam "hominis strenui", sicut se videbatur.[19] Volebat novam scientiam (praecipue, in Madraspoli non potuit invenire magistrum linguae sacrae Indusorum, Sanscritae, quia nemo eam hospitem docere voluit), novos notos, atque "statum honestum", quem ibi "innumerabiles advenae prope ex omnibus gentibus celeriter accipiunt". Itaque mense Februario anni 1787 Lebedev in navi snaw venit Calcuttam, caput Bengalae et totae Indiae Brittanicae, ubi decem annos commorabitur.[19] In domu conducto prope ecclesiam Scotticam Sancti Ioannis domicilium defixit.[20]

Fama eius crescebat, et mille libras per annum capere coepit.[5] Inter admiratores liberales musicae eius fuerunt urbis praefectus Alexander Kidd, uxor scribae publicae E. Hay, iudex provincialis Burish Crisp, praetor regiminis Christophorus Green, iudex iudicii supremi Ioannes Hyde et alii. Lebedev etiam indologum celebrum Gulielmum Jones novit.[19] In musica sua Lebedev sonitus Europaeum et Indicum complectebatur ("Suite benaresensis", scripta post visitationis urbis Benares, "Sérénade Indica", et alii).[7][21] Ante eum nemo melodias indicas instrumentis occidentalibus cecinerat.[22]

Calcuttae solum post duos annos, anno 1789, doctorem bonum, ad explicationem litterarum Sanscritarum aptum, invenit—magistrum Bengalicum Goloknath Das.[19] Ille Lebedev in linguibus atque cosmogonia, mythologia, litteratura, arithmetica, astronomia Indica erudiebat, et Lebedev eum mercede remunerabatur ac musicam Europaeam docebat.[5] Postea et alios doctores acquisivit; ipse libere fontes scriptos, originales et conversos, cognoscebat.[20] Lebedev successit optime linguam Bengalicam discere, satis bene dialectum Calcuttensem linguae Hindustanicae scire, atque numerum verborum Sanscritorum in pronuntiatione Bengalica et bases grammaticae Sanscritae intellegere.[5] Ad efficacitatem disciplinae augendum multas notas faciebat, informationem digerebat; scientia capta, accessi ad disciplinam alios participare optabat, eis ad cognitionem Indiae levandam, sed Calcuttae peregrino aliquod edere fere impossibile erat.[4][23]

Titulus spectaculi The Disguise

In processu disciplinae Lebedev ex Anglico in Bengalicum duas fabulas versavit: comoedias The Disguise (Simulatio) dramaturgi parum noti Ricardi Pauli Jodrell[comm. 5] et Love Is the Best Doctor (Amor est optimus medicus).[comm. 6][12][24] Lebedev The Disguise condicionibus localibus aptavit: actionem Matrito et Hispale Calcuttam et Lakhnau transtulit, nomina personarum mutavit,[25] fabulam refecit in genere spectaculorum iocularium Bengalicorum in foris actorum, personas stereotypicas (custodes, musicos et praestigiatores vagos, fures) introduxit.[16] Fabula conversa a panditis (sapientibus) benigne recensa est, et postea Goloknath Das consilium Lebedev fabulae producendae approbavit, histriones se inventurus esse promittens.[19] Saeculo duodevicesimo ars dramatica Indiae peribat; fabulae non ad scaenam, sed ad recitationem scribi incipiebant; spectacula popularia in mercato praebentur cum fabulis ex carmine epico Indico, sed modo repetionis traditionis causa.[26] Calcuttae iam operabantur tria theatra dramatica, propria Societati Indiae Orientalis (Old Play House, New Play House [Calcutta Theater], Chowringhee Theater), sed in eis solum fabulae et dramata musica Anglica producebantur, in eis Anglici propter Anglicos ludebant.[10] Familiares Lebedev de consequentiis negativis possibilibus admonuerunt, et obtrectatores proposita eius in risum verterunt, ea quixotica appellantes, sed ei destinatum est consilium suum exsequi.[19] Lebedev musicam ad spectaculum componuit, carmina Indica miscens musica Europaea, ipso scripta; etiam saltationes Indicas et versus poetae Bengalici popularis Bharatchandra Roy inclusit.[5][25]

In numero 25 vici Domtolae (hoc tempore numero 37 vici Ezrae),[20] domum conduxit et vertit in theatrum (Compania Lebedev usum aedificii sui negaverat)[19] cum loco bitabulato 300–400 spectatoribus, scaena, machinis scaenicis.[10] In theatro ludebantur actores atricesque indigeni—decem viri et tres mulieres (primum in historia scaenae Bengalicae actrices ludebantur)—atque grex musicorum decem.[10] Licentiam ad spectaculum gubernator generalis Ioannes Shore dedit.[19] Reparatio et decoratio theatri die 1 Iunii coeperunt (scaena coloribus traditionalibus Bengalicis—rubro et flavo—ornata est).[7] Lebedev usus est praeconiis variis: appellatione personali ad spectatores potentiales per diaria, venditione subnotationum, tituli floridi per typographeum impressi in linguis Bengalica et Anglica.[7][27] Theatrum die Veneris 27 Novembri 1795 aperta est fabula The Disguise, tres acti cuius in unum redditi sunt, cum fabulam caverent taediosam esse spectatoribus Anglicis, linguam Bengalicam male scientibus, sed felicitatem habuit magnam.[10]

Sic apparuit in India primum theatrum nationale generis Europaei.[26] Secundum spectaculum die Lunae 21 Martii anno 1796 prospere iit; fabula iam complete exhibita est. In hoc spectaculum solum 200 spectatores admissi sunt, et pretium introitus ab 8 rupiis ad 1 mohur aureum (40 solidos Anglicos) auctum est.[7] Post duo spectaculi sumptorum demidium solvere contigit.[10] Boni judicii in diariis apparuerunt.[7] Gubernator generalis sivit fabulas produci diversorum generum et in lingua Bengalica et in Anglica.[7] Prosperitate elatus, Lebedev theatrum ampliari sivit: aliquae actrices conductae sunt,[19] additamentum ad theatrum constructum est,[6] consilii apparuerunt operae Monsigny Le Déserteur producendae.[7]

Sed tertio spectaculo theatrale, veri aestatique anni 1797 destinato, ad quod Lebedev solos incolas Asiaticos Calcuttae invitabat, fieri non contigit.[23] Theatri Bengalici ventus popularis anxietatem provocavit non solum competitorum, sed etiam potestatum colonicarum Britannicarum, quae evigilationem in populo conscientiae nationalis timebantur.[7][10][20] Iudex Iudicii summi Ioannes Hyde temptavit sed non potuit fraudem in translatione fabularum invenire. Lebedev in diariis laudatus est, quod eum convivia dare egit.[10] Decorator clam submittus Iosephus Battle, in fiduciam Lebedev receptus, Russum persuasit eum socium aequum facere, partem in societate chirographo persolvens, sed alicui decem milia rupiarum debebat, quod theatrum in periculo publicationis posuit. Renovationis simulatione ornatus corrupit, in locum operariorum conscios suos subposuit, pecuniam traxit.[6] Actrices a societate conductae, promutuum accipientes, Lebedev linquebant.[19] Aliquo modo semel theatrum fere quasi propter incautelam conflagravit.[6] Non volebant expendere A. Kidd praetor, filium cuius Lebedev musicam plus quam quinque annos docuerat, et Th. Gladvin vectigaliarius, in domu cuius Lebedev in concentibus luserat; 4755 et 1800 rupiae respective debebant.[comm. 7][7][20]

Lebedev conatus est iudicem adire et foedus explendum vel compensationem adipisci, sed iurisconsulti variis rationibus non siti sunt se in causam recipere.[19] Contra ipsum faber tignarius, hortulanus, coquus, ac possessor aedificii theatri postulationes pecuniarias ingesserunt. Die 6 Aprilis Lebedev adeo comprehensus est, sed eodem die absolutus est.[6] In litteris Londinium Simeonem Voroncov comitem et Iacobum Smirnov protoiereum precatus est duas naves cum tabulis transportationis mittare, ut merces Indicas emant et quaestuose in Russia vendere, sed ei non responderunt, propositum nimis periculosum ducentes. Consilium autem bene succedere potuerit, si familiaritas Lebedev cum Indis et mercatu eorum respicitur.[20] Totum hoc effecit dissolutionem theatri principio Maii mensis et venditionem apparatus in auctione pretio multo minore quam pretio aedificationis.[5][19] Ad Octobrem Lebedev fere inops manens infirmavit.[23][5][6]

Die 23 Novembri Lebedev a Georgio Shore gubernatore generali petivit, ut sineret eum in Europam reverti; permissum post duos dies accepit. Locum sortitus est in Societatis Indiae Orientalis navi Lord Thurlow, navarcho V. Thomson duce.[23] Ante abitum ipsum Calcuttae congressus est cum Ioanne Krusenstern, voluntarie in classi Britannico militante.[5] Die 10 Decembris anno 1797 Lebedev Indiam liquit; ei erant tantummodo bursa cum rebus propriis 271 rupiae valentibus, violoncellum, parva dona amicis, ac corpus haud magnum chirographorum Indicorum.[20][23][25]

Regressus et munus in Russia[recensere | fontem recensere]

In Civitate Capitis die 8 Februarii anno 1798 Lebedev ex nave egressus est et gubernatori querimoniam de vexatione sua fecit, sed causae cognitio sine eventu finita est.[14] Nauta Georgius Lisjanskij, qui cum Lebedev congressus est, eum mendocum et animi aegrem esse descripsit. Ut pecuniam pro viam acquireret, quinque concentus dedit, uni quorum Georgius Macartney gubernator adfuit.[7][14] Hic quoque Lebedev linguae et moribus indigenarum studebat atque conchas colligebat.[25] Die 4 Novembris anno 1798 a Civitate Capitis in navi Prince William Henry navigavit; die 3 Decembris in insula Sanctae Helenae concentum violoncelli dedit, et die 4 Februarii anno 1799 Londinium advectus est.[7]

Hinc per Simeonem Voroncov imperatorum Paulum I adiit et confirmationem suorum operum sumptu publico edendorum accepit, sed hoc non secutum est, propter delationem de amicitia eius cum circulo Iacobinorum Russicorum a Iacobo Smirnov datam, atque libellum intempestivum petentem, ut praemium Anglo D. White propter liberationem navis Russicae daretur,[14] atque dedecus temporarium Voroncov. Lebedev anno 1801 suo labore in lingua Anglica grammaticam dialectorum Indicorum (A Grammar of the Pure and Mixed East Indian Dialects...) edidit; haec erat una ex primis octo vel decem grammaticis Hindustanicis, Europaeis scriptis.[5][28]

Lebedev anno 1801 in patriam rediit. Die 24 Octobris desiderium ad imperatorem Alexandrum I tulit, opera sua et versiones chirographorum Indicorum sumptu publico edire petens. Praeses Academiae scientarum A. L. Nikolai absentiam animadvertit typographei cum litteris propriis Indicis, quod potestates Petropolitani struere constituerunt. Lebedev die 2 Decembris computationem fecit, secundum quam requirebantur 15.5 milia rubelorum. Meditabat 172 litteras et numeros Sanscritos incidere, et imprimere lexicon Bengalo-Hindustano-Russicum in 73 foliis; chronologiam Brahmanicam in linguis Hindustanica, Anglica, Russica in 24 foliis; duas comoedias, in India conversas, in linguis Bengalica, Anglica, Russica, in 50 foliis; poëmata Bharat Chandra Ray in 48 foliis; autobiographiam ('Compositoris vitam et peregrinationem') in 96 foliis. Lebedev mense Ianuario anni 1802 secundum desiderium misit, in quo summam decem miliarum rubelorum indicavit et titulum professoris linguarum orientalium petivit ac mercedem correspondentem, ad tranquille laborandum necessarium. Edictum die 29 Ianuarii 1802 ab Alexandro I exiit de Lebedev titulo decernendo et inscribendo in Academiam scientarum cum mercede 1800 rubelorum per annum. Praeses Academiae Nikolai solum ad "summum imperatum" hoc facere posse declaravit, nam ratione usuali requirerentur homines, qui scientiam Lebedev aestimarent, sed non erant, praeterea titulus professoris linguarum orientalium in Academia nequaquam praesumebatur, atque merces immodico magna erat. Alexander I summum imperatum non fecit, et in loco die 4 Februarii 1802 Lebedev stipendio in officium Asiaticum Ministerii rerum externarum eduxit, ordinem assessoris collegialis et munus interpretis dans. Lebedev in hoc munere residuum vitae operatus est, Petropoli fere non exiens.[comm. 8] Occasiones habebat ad libros convertendos ex linguis Europaeis, praecipue ex Anglico. Anno 1811 ordinem consiliarii aulici accepit, et die 1 Ianuarii 1817 ordinem Sancti Vladimiri quarti gradus.[5][16]

Titulus sepulcri Lebedev, in tabula marmorea inscriptus

Decem milia rubelorum[comm. 9] decreta sunt ad typographeum creandum, quod Lebedev anno 1904 in suo proprio domo ligneo in via Bogadel'naja (nunc Orlovskaja) ad rivam Nevam aperuit et ferramentis litterarum Bengalicarum ornavit, itaque ad annum proximum eo edidit primum in Europa librum, litteris Indicis impressum.[comm. 10][5] Primum libellus poëmatum Bengalicorum editum est cum exemplo et versione Lebedev.[15] Anno 1805 Lebedev opus de oeconomia, geographia, culturaque Indiae edidit sub titulo Беспристрастное созерцание систем Восточной Индии брагменов, священных обрядов их и народных обычаев ('Consideratio aequa disciplinarum Indiae orientalis Brahmanum, caerimoniarum eorum ac morum popularium'), quod opus etiam linguis Theodisca et Francogallica probabiliter editum est.[5] Brevi tempore ab Argentorato advenuit propositio de versionibus imprimendis lingua Sanscrita et linguis Indicis recentioribus optimorum librorum variorum gentium, sed Lebedev adductus est ut abnueret, quia labora onerabatur.[5] Proximis annis nihil impressum est, quamquam Lebedev exemplaribus operam dare continuabat. Litterâ ad Alexandrum I anno 1816 rationem reddidit afflictionis oculorum, valetudinis tenuae, atque inopiae pecuniae, quarum maior pars in typographeo ornando dispensa est.[5][13]

Gerasimus Lebedev die 15 (27) Iulii 1817[comm. 11] in sua officina typographica post gravem morbum decessit et in coemeterio Georgico ad Magnam Ochtam tumulo terrae successit. Sepulcrum non conservatum est, sed tabula cum titulo ab uxore facto, in quo iter et sudium Indiae describatur, in Museo publico sculpturae urbanae invenitur.[5] Imagines Lebedev et descriptiones eius vultus non sunt notae.[10][29][30] Sed etiam in opere est multum iustum, quamquam non semper recte expressum.[28][31]

Opera[recensere | fontem recensere]

Grammatica dialectorum purorum mixtorumque Indiae orientalis[recensere | fontem recensere]

Обложка грамматики индийских диалектов

Grammatica dialectorum purorum mixtorumque Indiae orientalis (A Grammar of the Pure and Mixed Indian Dialects),[comm. 12] Londinii anno 1801 edita, re vera dialectum Calcuttensem linguae Hindustanicae tractat, quae erat lingua franca, praesertim in commercio. Lebedev imprimis usus est materia, quam ipse legit, atque doctrinae praesidiis Georgii Hadley et Ioannis Fergusson.[comm. 13] Grammatica componitur schemate singulari: contra praecedentes sequentesque, in ea conatum est traditiones Europaeas et Indicas complectere—iuxta vocabula grammatica Europaea, Sanscrita pronuntiatu Bengalico citantur; etiam varietas formarum grammaticarum Hindustanici unius dialecti tractatur, et non summa earum ex diversis urbibus Indiae.[4][5][12]

In opere sunt multae res inconsequentes et notiones erroneae, cum imperitia et inscientia linguae Sanscritae connexae, cuius linguae systemate in compositione grammaticae uti conatus est. Itaque multiplices linguae res expositae sunt sine selectione et descriptione in genera, quod practicum libri usum difficilem facere debebat; perperam distinguuntur genera, et coniugatio verborum confunditur. Etiam in opere est multum rectum, sed non semper bene expressum.

Lebedev prooemio grammaticae censoria virgula opera notavit antecessorum—Hadley et Fergusson de lingua Hindustanica ac Gulielmi Jones de Sanscrita—propter multa errata et transcriptionem irregularem accusans. Critica autem opinione falsa orta est, quoniam linguae Hindustanica et Sanscrita quae Lebedev notae erant Bengalico sermone affectabantur, cum auctores reprehensi imperfecta transcriptione formas classicales harum linguarum describerent. Haec praefatio scaeva, cum aliis erratis supra indicatis, scriptoribus ansam dedit notitiarum expositarum dubitandarum. Ita S. K. Chatterji in commentationibus de primis grammaticis linguae Hindustanicae[comm. 14] grammaticam Lebedev non tractavit.[31]

Lebedev censuit alphabetum Russicum melius ad translationem sonorum Indicorum fecisse quam Anglicum, et sonos Indicos admodum vicinos fuisse Russicis. In opere sonorum Hindustanicorum pronuntiatum on explicat. Systema suum transcriptionis consequentia non eminet, atque aliquos habet defectiones. Praesertim, differentia inter consonantes dorsales et retroflexos non indicatur; generaliter aspiratio consonantium et nasalizatio vocalium non transferunt; frequenter unus sonus diversis modis scribitur; et multi sunt errores typographici.[31][32]

Pretium principale huius operis in eo constat, quod ut nullum alium demonstrat ut linguae Hindustanica mutabat affectione Bengalicae et linguarum cognatarum copiosorum colonorum qui Calcuttam ex tota India venebant: Hindustanica immensam quantitatem vocabulorum mutuata est, et grammatica simplicem reddita est. Praeter linguam Bengalicam ad mutationem contulerunt etiam Hindica occidentalis, Biharica, Arabica, Persica.[4][5][12][16][31]

Consideratio aequa disciplinarum Indiae orientalis Brahmanum[recensere | fontem recensere]

Consideratio aequa disciplinarum Indiae orientalis Brahmanum, caerimoniarum eorum ac morum popularium (Беспристрастное созерцание систем восточной Индии брагменов священных обрядов и народных обычаев),[comm. 15] anno 1805 edita, fuit primus liber originalis lingua Russica de India impressus.[comm. 16][5] In prooemio, notitias de vita auctoris continenti, et partibus tribus constat.

Prima pars in septem capitulis de mythologia, religia, comsogonia Indica narrat: i) "De creatione huius mundi", ii) "De sancto Trinitate consubstantiali et inseparabili", iii) "De angelis ab Indis cognotis", iv) "De sideribus primordialis aetatis lunaris", v) "De creatione omnium animalium terrestrium", vi) "De initali temporum calculo apud Indos", vii) "De quattuor aetatibus Indicis".[8] Lebedev, ut nonnulli alii spectatores sui temporis, religiones Hinduicam et Christianam formas unius religionis habebat; exempli gratia, Trimurti cum Trinitate, Krishna cum Iesu Christo, ceteri di cum angelis identificavit; Indiam duxit terram, quae "virtutes vere Christianas" conservabat.[12][17][18][33]. Hoc negative pretium primae partis affecit.[5]

Secunda pars libri in quinque capitulis cosmographiam, astronomiam Indicam ac calendarium Bengalicum continet: i) "De divisione regnorum naturae" ii) "De divisione huius mundi in planetas et gradus", iii) "De sideribus primordialis aetatis solaris", iv) "De mensibus et signis ad eos pertinentibus, de sex separatis anni temporibus", v) "De clave et dispositione tabularum in calendario Indico". Modus descriptus accurate nullo e modis puranicis correspondet, sed vicinus est Vishnu Puranae et Vayu Paranae et Brihat Samhitae Varahimihirae.[12]

In tertia parte Lebedev id describit, quod ipse in India vidit, idcirco maximam iucunditatem affert: i) "De sacris ritibus Brahmanicis et quinque diversis unctionibus infantium", ii) "De templis et ornamentis ad illos pertinentibus" iii) "De principalibus diebus festis Indicis eorumque solemnitatibus mire passivis" iv) "De diversitate ordinum et titulorum populi Indici" (de ordinibus sive castis Indicis) v) "De popularibus Indorum moribus", vi) "De abundantia Indiae orientalis" (de geographia et oeconomia Indiae ac lucris Societatis Indiae orientalis, vii) "De commercio Indico" (de commercio Indiae cum aliis civitatibus, at Lebedev plerumque multam mercem Russicam, huc ab Europaeis invectam, describit, et de necessitate commercii recti inter Russiam et Indiam argumentatur).[8]

Chirographi mathematici[recensere | fontem recensere]

Pagina chirographi Arithmeticarum Indicorum Orientalium tabularum

Lebedev anno 1815 Arithmeticas Indicorum Orientalium tabulas (Арифметические восточных индийцев таблицы) ad edendum praeparavit, quae Russis ut brevia praesidia elementa arthimetica Indica tractantia servirent. In libro dantur tabulae completae correlationis inter nummos in Bengala adhibetos; mensuras longitudinis; nomina numeralia Sanscrita, Bengalica, Hindustanica, Russica (vide paginam de numeratione Indica); atque tabulas multiplicationis Bengalice scriptas. Lebedev praeposito comite Nesselrode chirographum misit, Alexandro I opus exhibere rogans, sed nihil evenuit.[5]

Ultimo anno vitae Lebedev in compositione Systematicarum Indorum orientalium basium elementariarum, speculativarum, substantialiumque arithmeticae (Систематические восточных индийцев начальные, умозрительные и существенные основания арифметики) laboravit, quae arithmeticae Indicae fundamentum religiosum philosophumque, "mysticas eius sententias", ostendere debebant. Absolvere autem potuit primam tantum partem, quae de symbolis numeralibus mythologiae philosophiaeque Indiae disputat. Etiam in versione Russica repraesentantur ampla fragmenta unius ex maximis monumentis cultus Indici—Bhagavadgitae.[5][18]

Alia opera[recensere | fontem recensere]

Iam in India Lebedev glossaria artesque grammaticas linguae Bengalicae et dialecti vulgaris Hindustanici composuit, ac enchiridion arithmeticae Bengalicae[5], et series operum de historia cultus Indici scripsit.[25]. Ei est primum exemplar interpretationis partis Vetus Testamenti (fragementi Ecclesiastis) in novas linguas Indicas.[34].

Lebedev Calcuttae in Russicum primam partem poëmae Bharatchandrae Ray Onnoda-mongol convertit, quod narrat quomodo princeps Vidie facie peregrinatoris amorem principessae Sundarae cepit.[35] Legato Russico Londinii littera mittit, in quo rogavit, ut poëmata in Russia ederentur;[36] hoc fuit primus in patria conatus operis ex lingua Indica conversi imprimendi.[14] Exemplar Bengalicum a Lebedev allatum cum nullo alio exemplare noto concordat.[12]

Londinii Lebedev ad imprimendum praeparavit unum ex primis documentis musicae popularis Indiae orientalis, Collectionem canticorum Hindustanicorum et Bengalicorum (Собрание индостанских и бенгальских арий), sed num edidit, non est notum, ac chirographum amissum est.[7]

Lebedev mense Martii anni 1815 rogatu poëtae Gabrielis Deržavin, qui in tractatu de poëse lyrica (Рассуждение о лирической поэзии) laborabat, universales eius leges aperire volens, "de versificatione Indorum" (О стихосложении индийцев) ei misit tabellas, in quibus peculiaria Indorum metra, recitationis modum, poësis musicaeque nexum, ac cantores excellentes descripsit. Exempli gratia libellum trium paginarum ad hoc impressum annexuit, Śloka Moha Mudgaro: Mores docentia poemata (Шлоке Мога Мудгаро. Стихи нравоучительные), Sanscrite scripta, transcriptione et conversione Russica praedita.

Opera exstantia[recensere | fontem recensere]

Hic sunt opera cognita Lebedev secundum indicem anno 2009 factum:[12]

  • A Grammar of the Pure and Mixed East Indian Dialects... (London, 1801) = 'Grammatica dialactorum purorum mixtorumque Indiae orientalis'.
    • A Grammar of the Pure and Mixed East Indian Dialects... (Calcutta: K. L. Mukhopadhyay, 1963).
    • A Grammar of the Pure and Mixed East Indian Dialects... (Calcutta: Firma KLM, 1988).
  • Беспристрастное созерцание систем Восточной Индии брагменов, священных обрядов их и народных обычаев (Petropolis: Типография автора, 1805) = 'Consideratio aequa disciplinarum Indiae orientalis Brahmanum, caerimoniarum eorum ac morum popularium'. Prooemium. Pars I. Pars II. Pars III.
    • Беспристрастное созерцание систем Восточной Индии брагменов, священных обрядов их и народных обычаев (Iaroslavia: Академия развития, 2009.
  • Liber e Bengalico in Russicum conversus poematis Bharatchandra Roy "Красота познания" = 'Pulchritudo Cognitionis' (fabula Vidiae et Sundaris). Chirographum, Archiva Historica Publica Russica, ф. 1673 (А. С. Шишков), оп. 1, № 12.
  • The Disguise = 'Simulatio'. (in Bengalicum conversa comoedia Ricardi Jodrell The Disguise). Chirographum, Sectio Chirographorum Bibliothecae Nationalis Russicae, ф. 7 (Ф. П. Аделунг), № 79; РГАЛИ, ф. 195 (archiva Vjazemskij), оп. 1, ед. хр. 6075, 6076.
  • Шлоке Мога Мудгаро. Стихи нравоучительные = 'Śloka Moha Mudgaro: Mores docentia poemata'. Textus imprimatus, Sectio Chirographorum Bibliothecae Nationalis Russicae, ф. 247 (Г. Р. Державин), т. 5.
  • Materies de versificatione Indica. Chirographum, Sectio Chirographorum Bibliothecae Nationalis Russicae, ф. 96 (Г. Р. Державин), оп. 1, № 37; ОР РНБ, ф. 247 (Г. Р. Державин), т. 5.
  • Materies de grammatica "Hindustani Calcuttensis"; materies libri locutionum Bengalici-Russici et Hindustani-Russici; interpretationes fragmentorum textorum Bengalicorum et Hindustani. Archiva Publica Russica Litteraturae et Artis, ф. 195 (Вяземские), оп. 1, ед. хр. 6081.
  • Систематические восточных индийцев начальные, умозрительные и существенные основания Арифметики, называемой Нам мата... = 'Systematicae Indorum orientalium bases elementariae, speculativae, substantialesque arithmeticae, Nam Mata appelatae...' Archiva Orientalistarum. СПб. ФИВ РАН, ф. 90, № 2—1226/2; РГАЛИ, ф. 195, оп. 1, ед. хр. 6081.
  • Арифметические восточных индийцев таблицы, заключающие в себе сообразное основание философской и богословской брамгенских систем… = 'Arithmeticae Indicorum Orientalium tabulae, basim competentem disciplinarum philosophicae theologicaeque Brahmanum includentes'. Chirographum, Archiva Orientalistarum СПб. ФИВ РАН, ф. 90, № 1—1226/1.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Commentarii[recensere | fontem recensere]

  1. Secundum contemporaneum suum Ioannem Christophorum Adelung, Lebedev ex Ucraina venuit et servus comitis Andreae Razumovskij fuit; autem multae notitiae Adelung de Lebedev erroneae sunt.
  2. Lebedev ipse in descriptione vitae in libro "Беспристрастное созерцание" perperam annum 1775 indicavit, et hoc datum etiamnunc in biographiis iteratur.
  3. Ioannes Christophorus et Theodorus (Fridericus) Adelung perperam scribunt, quod Lebedev advenit cum alicui homini nobili diviti serviret.
  4. Theodorus Adelung, testimonio Ioannis Krusenstern utens, indicit Lebedev linguas Tamilcam et "Malabaricam" cognovisse. Lebedev ipse solum de studio "sermonis Malabarici" dicebat. Sergius Bulič opinatus est linguam Malabaricam (Malayāḷam), communem in litore Malabarico, actam esse. Vladimirus Vorob'ëv-Desjatovskij et L. S. Gamajunov hoc addubitaverunt et notaverunt, quod in Madraspoli nemo fere Malayāḷam loquebatur, sed Telingane Tamuliceque loquebantur, lingua Tamulica autem ab Europaeis etiam "Malabarica" appellabatur.
  5. Jodrell R. P. The disguise // Select dramatic pieces. — London: W. Lowndes, 1787. — 489 p.
  6. Exemplum primarium et interpretatio fabulae Love Is the Best Doctor non manserunt et non liquet quid hoc sit operis; fortasse fuit L'Amour médecin Molière.
  7. Gladvin solum die 1 Iunii 1797 debitum solvit.
  8. Mense Octobri anni 1810 in commeatu viginti octo dierum in districtum Novae Ladogae Gubernii Petropolitani iit.
  9. Mentiones de viginti milibus rubelorum sunt erroneae.
  10. Typographeum Caroli Wilkins Londinii primum librum solum anno 1808 edidit.
  11. Antea saepe mendose annus posterior indicabatur.
  12. Herasim Lebedeff, A Grammar of the Pure and Mixed East Indian Dialects, London, 1801.
  13. Formula:Книга
    Formula:Книга
  14. Formula:Статья и др.
  15. Лебедев Г. С. Беспристрастное созерцание систем Восточной Индии брагменов, священных обрядов их и народных обычаев, Всесвятейшему монарху посвящённое; собрано на Российском языке и издано жившим в Калкутте Герасимом Лебедевым. — СПб.: Типография автора, 1805.
  16. Iter trans tria maria (Хожение за три моря) Athanasii Nikitin, saeculo XV scriptum, tantum anno 1821 impressum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ghosh, Prodyot. "Lebedeff, Herasim (Gerasim) Steppanovich". Banglapedia. Asiatic Society of Bangladesh 
  2. Kadakin, Alexander M. (16 Februarii 2002). "Text of the Message of the Russian Ambassador, Alexander M. Kadakin, on the Occasion of the Stone Laying Ceremony of the Russian Culture Pavilion in the International Town of Auroville (Tamilnadu, India)". Ambassador's Interviews, Speeches and Articles. The Embassy of the Russian Federation in the Republic of India 
  3. "G.S. Lebedev — Founder of the Russian Indology (1749-1817)". Russian Indology: Personalities. Mumbai: Russian Cultural Centre 
  4. 4.0 4.1 4.2 4.3 4.4 4.5 Гамаюнов Л. С. Из истории изучения Индии в России (К вопросу о деятельности Г. С. Лебедева) // Очерки по истории русского востоковедения. — М., 1956. — Т. 2. — С. 74-117.
  5. 5.00 5.01 5.02 5.03 5.04 5.05 5.06 5.07 5.08 5.09 5.10 5.11 5.12 5.13 5.14 5.15 5.16 5.17 5.18 5.19 5.20 5.21 5.22 5.23 5.24 5.25 5.26 Воробьёв-Десятовский В. С. Русский индианист Г. С. Лебедев (1749—1817) // Очерки по истории русского востоковедения. — М., 1956. — Т. 2. — С. 36-73.
  6. 6.0 6.1 6.2 6.3 6.4 6.5 Лебедев Г. С. Письмо А. А. Самборскому 8 мая 1797 г // Исторический архив. — 1956. — № 1. — С. 169—175.
  7. 7.00 7.01 7.02 7.03 7.04 7.05 7.06 7.07 7.08 7.09 7.10 7.11 7.12 7.13 Ямпольский И. М. Первый русский музыкант в Индии // Музыка народов Азии и Африки. — М., 1973. — В. 2. — С. 239-259.
  8. 8.0 8.1 8.2 Лебедев Г. С. Беспристрастное созерцание систем Восточной Индии брагменов, священных обрядов их и народных обычаев, Всесвятейшему монарху посвящённое; собрано на Российском языке и издано жившим в Калкутте Герасимом Лебедевым. — СПб.: Типография автора, 1805.
  9. Чоудхури П. Н. Через хребты веков // Театральная жизнь. — 1980. — № 7.
  10. 10.0 10.1 10.2 10.3 10.4 10.5 10.6 10.7 10.8 Ваняшова М. Г. «Фортуна на крыльях меня несла…»: Феномен Герасима Лебедева, создавшего театр в Калькутте по русскому образцу // Мельпомены ярославские сыны. Волков. Дмитревский. Лебедев. — Ярославль: Александр Рутман, 2000. — С. 177—205. — 223 с. — (Граждане Ярославля). (сокращённый вариант)
  11. Радзинский Э. С. Начало театрального романа // Октябрь. — 2003. — № 10.
  12. 12.0 12.1 12.2 12.3 12.4 12.5 12.6 12.7 12.8 Гуров Н. В., Бросалина Е. К., Васильков Я. В. У истоков российской индологии: научное наследие Г. С. Лебедева (1749—1817) // Индоиранское языкознание и типология языковых ситуаций. Сборник статей к 75-летию проф. А. Л. Грюнберга (1930—1995) / Отв. редактор М. Н. Боголюбов. — СПб.: Наука, 2006. — С. 50—59.
  13. 13.0 13.1 Лебедев Г. С. Арифметические восточных индийцев таблицы, заключающие в себе сообразное основание философской и богословской брамгенских систем… — Рук., Архив востоковедов СПб. ФИВ РАН, ф. 90, № 1—1226/1.
  14. 14.0 14.1 14.2 14.3 14.4 Лепехин М. П. Лебедев Герасим Степанович // Словарь русских писателей XVIII века. — СПб., 1999. — Т. 2 (К-П). — С. 191—193.
  15. 15.0 15.1 Дружинин П. А. Письмо Г. С. Лебедева. Лондон. 11 (27) июня 1801 // Неизвестные письма русских писателей князю Александру Борисовичу Куракину (1752—1818). — М.: Трутень, 2002. — С. 185—194. — 505 с. — 500 экз. — ISBN 5-94926-001-5
  16. 16.0 16.1 16.2 16.3 Воробьёва-Десятовская М. И. Становление индологии в России // История отечественного востоковедения до середины XIX века. — М.: Наука, 1990. — С. 318—421.
  17. 17.0 17.1 Васильков Я. В., Гуров Н. В. Первый русский перевод с санскрита: «Мохамудгара» Шанкары в переводе Г. С. Лебедева // Индоевропейское языкознание и классическая филология — XI (чтения памяти И. М. Тронского). Материалы международной конференции, проходившей 18—20 июня 2007 г. / Отв. редактор Н. Н. Казанский. — СПб.: Нестор-История, 2007. — С. 31—46.
  18. 18.0 18.1 18.2 Васильков Я. В. Частичный пересказ «Бхагавадгиты» в «математической» рукописи Герасима Лебедева // Индоевропейское языкознание и классическая филология — X (чтения памяти И. М. Тронского). Материалы международной конференции, проходившей 19—21 июня 2006 г. / Отв. редактор Н. Н. Казанский. — СПб.: Наука, 2006. — С. 30—37.
  19. 19.00 19.01 19.02 19.03 19.04 19.05 19.06 19.07 19.08 19.09 19.10 19.11 19.12 Лебедев Г. С. Меморандум // Исторический архив. — 1956. — № 1. — С. 161—169.
  20. 20.0 20.1 20.2 20.3 20.4 20.5 20.6 Черновская В. В. О книге и её авторе // Лебедев Г. С. Беспристрастное созерцание систем Восточной Индии брагменов, священных обрядов их и народных обычаев. — Ярославль: Академия развития, 2009. — С. 1—27. — 128 с. — 1000 экз. — ISBN 978-5-7797-1297-2
  21. Гусева Н. Р. Подвиг негероя. Первый русский индолог Герасим Лебедев создал в Бенгалии (Индия) первый национальный театр // Экономическая и философская газета. — 2006. — № 14.
  22. Соколов А. Индия, Калькутта, улица Герасима Лебедева // Петербургский дневник. — СПб.: Информационно-издательский центр Правительства Санкт-Петербурга «Петроцентр», 2009. — № 13 (224). — ISSN 1992-8068.
  23. 23.0 23.1 23.2 23.3 23.4 Антонова К. А. К истории русско-индийских культурных связей. Из тетрадей Г. С. Лебедева (1795—1797 гг.) // Исторический архив. — 1956. — № 1. — С. 156—195.
  24. Raha K. Calcutta Theatre 1835-1944 // Calcutta, the Living City, Vol I, edited by Sukanta Chaudhuri. — Oxford University Press, 1995. — P. 187. — ISBN 0195636961.
  25. 25.0 25.1 25.2 25.3 25.4 Павлов Ю. Вслед за Афанасием Никитиным побывал и работал в Индии наш земляк Г. С. Лебедев // Политическая агитация. — 1987. — № 13.
  26. 26.0 26.1 Антонова К. А., Бонгард-Левин Г. М., Котовский Г. Г. Культура Индии XVIII — первой половины XIX в. // История Индии (краткий очерк). — М.: Мысль, 1973. — 558 с.
  27. Чеботарёв А. М. Информационно-рекламная деятельность в российском искусстве XVIII века // Власть. — 2009. — С. 122—124.
  28. 28.0 28.1 Бескровный В. М. Из истории изучения живых индийских языков в России в XIX веке // Вестник Ленинградского университета. — Л.: Издательство Ленинградского университета, 1957. — № 8. — С. 37—50.
  29. Сердце сердцу весть подаёт (интервью с В. Г. Извековым) // Северный край. — 02.04.2008.
  30. Егорова Т. Герасим Лебедев возвращается // Северный край. — 03.11.2011.
  31. 31.0 31.1 31.2 31.3 Зограф Г. А. Калькуттский хиндустани конца XVIII в. в освещении Г. С. Лебедева // КСИНА. — 1963. — В. 61. — С. 142—153.
  32. Крючкова Е. Р. Неизданная грамматика бенгальского языка Г. С. Лебедева // Индоевропейское языкознание и классическая филология — XI (чтения памяти И. М. Тронского). Материалы международной конференции, проходившей 18—20 июня 2007 г. / Отв. редактор Н. Н. Казанский. — СПб.: Нестор-История, 2007. — С. 189—197.
  33. Formula:Статья
  34. Formula:Статья
  35. Вишневская Н. А. Бенгальская поэзия. Бхаротчондро Рай // История всемирной литературы: В 8 томах. — М.: Наука, 1988. — Т. 5. — С. 521—523.
  36. Sengupta, Subodh Chandra and Bose, Anjali (editors). Sansad Bangali Charitabhidhan (Biographical dictionary). — 1976/1998. — Т. I. — P. 503. — ISBN 8185626650

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gerasimum Lebedev spectant.