Petrus Alexander Monsigny

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Petrus Alexander Monsigny.

Petrus Alexander Monsigny (17 Octobris 172914 Ianuarii 1817) fuit compositor Francicus et post 1813 sodalis Academiae Bellarum Artium. Cum Andrea Grétry et Francisco Andrea Danican Philidor conditor opéra comique habetur, novi generis musici, quod aliis compositoribus Francicis, praecipue Francisco Hadriano Boieldieu, Danieli Auber, Carolo Gounod, Gerogio Bizet, et Iulio Massenet, huius generis evolvendi facultatem fecit. Paulus Dukas dixisse habetur Monsigny, "omnium nostrae civitatis compositorum, fortasse fuisse primum cui erant natura et ingenium veri animi motús humani, vocis loquacis et sententiae secundae."[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: "Of all the composers of our country, he may be the first who had the gift of true, human emotion, of communicative expression and of fair feeling."

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Brown, Bruce Alan. 1991. Gluck and the French Theatre in Vienna. Oxoniae.
  • A. E. M. Grétry. 1789. Mémoires, ou Essais sur la musique. Lutetiae. Ed. 2a, 1797.
  • Heartz, Daniel. 1981. The Beginnings of Operatic Romance: Rousseau, Sedaine, and Monsigny. Eighteenth Century Studies 15(2):149–78.
  • Legrand, Raphaëlle. [Liber divulgaturus.] L'opéra comique de Sedaine et Monsigny. In Michel Sedaine (1719–1797): Theatre, Opera and Art, ed. D. Charlton et M. Ledbury. Aldershot.
  • Noiray, Michel. 1992. Monsigny, Pierre-Alexandre. In The New Grove Dictionary of Opera, ed. Stanley Sadie. Londinii. ISBN 0-333-73432-7.
  • Nougaret, P. J. B. 1769. De l'art du théâtre. Lutetiae.
  • Pendle, Karin. 1992. L'opéra-comique à Paris de 1762 à 1789. In L’opéra-comique en France au XVIIIe siècle, ed. P. Vendrix, 79–178. Leodii.
  • Pougin, Arthur. 1908. Monsigny et son temps. Lutetiae.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!