Ordo Massonicus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Initiatio novi francomurarii.
Receptio feminae in Ordinem Massonicum, anno 1810.
Spatha massonica Comitis La Fayette.

Ordo Massonicus[1] est societas quae regulas et doctrinam latomismi colit et docet, omnesque lobias in quibus ritus initiatici[2] et secreta massonica pertinentia ad artem construendi coluntur a sodalibus quibus nomen francomurarii sive massones sive Filii Lucis dirigit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Origo Ordinis Massonici est subobscurus. Videtur prima vice in Scotia saeculo sexto decimo exstitisse, e qua regione Londinium usque migravisse saeculo septimo decimo.

Dicitur a nonnullis originem suam trahere a collegiis latomorum qui exstruxere cathedrales mediaevales. Secundum alios origines suas in mysteriis Eleusinis habet. Quidam etiam putant Ordinem Massonicum clam Ordinem Templariorum qui in Scotiam usque ad insulam Ionam navibus aufugerunt, pergere : tamen de hac re nullus historicus contemporaneus loquitur, et vix credendum est Templarii qui soliti erant vivere in regionibus calidis sub lumine solis mediterranei, usque in Scotiam migrasse et vivere potuisse in terris quae nunquam aestiva recreantur aura, in hoc latere mundi quod nebulae malusque Iupiter urgent.

Doctrina[recensere | fontem recensere]

Ordo Massonicus est ordo initiaticus et societas philosophica et philanthropica; est etiam schola sapientiae et ethicae, in qua doctrina sua sub velo symbolorum docetur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ripa Montesano, Domenico V.. 2009. Vademecum di Loggia. Romae: Edizione Gran Loggia Phoenix. I.SBN 978-88-905059-0-4.
  • Simoni, Enrico. Bibliografia della Massoneria in Italia. Foggia, Edizioni Bastogi, 1° volume 1992 (3471 schede), 2° volume 1993 (indici sistematici degli articoli delle Riviste massoniche del dopoguerra; 3762 schede), 1° volume di aggiornamento 1997 (schede da 3472 a 4584), 3° volume 2006 (indici sistematici degli articoli della "Rivista della Massoneria Italiana" e della "Rivista Massonica"; 1870-1926; 6478 schede), 2° volume di aggiornamento 2010 (schede da 4585 a 6648)

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ordo Massonicus spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide Zbigniew Suchecki, La massoneria: nelle disposizioni del Codex iuris canonici del 1917 e del 1983‎ (1997), pagina 43: "Ordo Massonicus opponitur Ordini Catholico. Mox Ordo Massonicus totam humanitatem complectetur. Tamen multi Duces Catholicorum hoc non vident, plurimi silent."
  2. Initiaticus -a, -um, adiectivum Latinitatis recentioris, quod ad mysteria initiationum spectat. Exempla: Latinitas, volumen 37, 1989, p. 232: "Haud dubie, si cupimus ut lingua Latina maneat velut sermo initiaticus inter parvum gregem aristocraticum, nihil melius quam Latinitas quae sibi suscipiat imitationem Latini aurei; sed si nobis statuimus ut Latina lingua pedetemptim diffundatur per Europam, ita ut babelicus plurilinguismus eius nationum reducatur....". Etiam: Pierre Brunel, Italo Calvino et le livre des romans suspendus, 2008, p. 239: "Il y a une vis initiatica comme il existe une vis comica ".