Colcata
| Agnomen "'Colcatenses seu Calcuttenses[1]" |
|
| Nomina Latina alia | |
|---|---|
|
Calcutta |
|
| Res politicae | |
| Magister civium | Bikash Bhattacharya |
| Res geographicae | |
| Area - tota |
187.33 km² |
| Numerus incolarum - omnium (2006) - Area - Tractus metropolitanus |
24 760 4 638 350 |
| Coordinata | 22° 34′ ″ Sept., 88° 22′ ″ Ort. |
| Altitudo | 6 m |
| Situs interretialis: www.kolkatamycity.com/ | |
Colcata,[2] (-ae, f.) vel Calcutta[3] (Bengalice: কলকাতা Kalkātā), est caput civitatis Indicae Bengaliae Occidentalis. Urbs, in orientali Fluminis Hooghly ripa sita,[4] est principalis commercii, culturae,[5] et educationis in India Orientali sedes, cum Portus Colcata est antiquus Indiae portus et solus maior portus fluviatilis. Anno 2011, urbi fuerunt 4.5 milliones incolarum; toti agglomerationi urbanae, quae urbem et sua suburbia complectitur, fuerunt circa 14.1 milliones. Urbs ergo est tertia a maxima regio metropolitana in India et una ex maximis regionibus urbanis in orbe terrarum. Urbs etiam ut octava a maxima agglomeratio urbana in orbe terrarum sita describitur.[6] Anno 2008, sua oeconomia, per grossum domesticum productum computata, tertia fuit inter urbes Asiae Meridianae, post Mumbai et Dellium.[7] Colcata, urbs metropolita in civitate evolvente crescens, maiorem pollutionem urbanam, congestionem commeandi, paupertatem, nimium habitantes, et alias quaestiones logisticas et socio-oeconomicas obit.
Saeculo septimo decimo exeunte, tres vici qui Colcatam antecesserunt a Nawab Bengaliae sub suzeranitate? Mogolum[8] regebantur. Postquam nawab potestatem mercaturarum faciendarum Societati Indiae Orientalis anno 1690 dederat,[9] regio a societate in castra mercatorum magis et magis praemunita evoluta est. Nawab Siraj ud-Daulah Colcatam anno 1756 occupavit, sed societas eam anno sequente recepit et adeo ante annum 1772 sibi maiestatem plenam adsumpserat. Sub Societate Indiae Orientalis et deinde in Dicione Britannica (Anglice British Raj), Colcata erat caput Indiae usque ad 1911, cum eius percepta incommoda geographica, atque nationalismus in Bengalia crescens, effecerunt ut caput ad Novum Dellium transferretur. Urbs erat sedes motus libertatis Indicae et manet civilitatis civitatis hodiernae semen. Libertate Indica anno 1947 capta, Colcata—quae olim fuerat sedes hodiernarum educationis, scientiae, culturae, et civilitatis Indicarum—nonnulla decennia stagnationis? oeconomicae passa est. Post autem decennium 201 ineuns, renovatio oeconomica auctum accelerantem excitavit.
Index |
[recensere] Praeclari cives
Colcatae olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi celebres viri et feminae:
[recensere] Nati
[recensere] Mortui
- Mater Teresa, evangelii praecona et beata
[recensere] Notae
- ↑ "Editiones Calcuttenses": Christianus Lassen, Institutiones linguae Pracriticae (Bonnae, 1837) textus p. vi
- ↑
Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove) - ↑ Vide: Des Pater Joseph Tieffenthalers Historisch-geographische Beschreibung von Hindustan 1788; Caroli Egger Lexicon Nominum Locorum (1977, 1982: ISBN 88-209-1254-6), p. 68, s.v. Calcutta.. De nomine Caliquit interdum huic urbi per errorem attributo vide Caliquit.
- ↑ The Monthly Repository and Library of Entertaining Knowledge. 1833. p. 338
- ↑ Calcutta Travel Advice.
- ↑ "World Urbanization Prospects: The 2005 revision" (PDF). .
- ↑ "Global city GDP rankings 2008–2025" Pricewaterhouse Coopers (November 2009) : 31–32. (Nexus die 20 November 2009 confirmatus)
- ↑ Fons nominis: Joannes de Laët, De Imperio Magni Mogolis, sive India Vera (Lugduni Batavorum: Officina Elzeviriana, 1631).
- ↑ K. Dutta et A. Desai, Calcutta: A Cultural History. (Interlink, Aprile 2008, ISBN 978-1566567213), 9–10.
[recensere] Bibliographia
- Bennett, A.; Hindle, J. (1996). London Review of Books: An Anthology. Verso. pp. 63–70. ISBN 185984121X
- Chaudhuri, N. C. (2001). The Autobiography of an Unknown Indian. New York Review of Books. ISBN 094032282X
- Chaudhuri, S. (1995). Calcutta: The Living City. Vol I and Vol II. Oxford University Press, USA. ISBN 0195636988
- Dutta, Krishna (2003). Calcutta: a cultural and literary history. Signal, 2003
- Gandhi, R. (1992). Patel: A Life. Navajivan. ISBN ASIN B0006EYQ0A
- Ghosh, Amitav (1996). The Calcutta Chromosome: A Novel of Fevers, Delirium and Discovery. Ravi Dayal Publisher.. ISBN 81 7530 041 8
- Marcuse, P.; van Kempen, R. (2000). Globalizing Cities: A New Spatial Order?. Blackwell Publishers. ISBN 0631212906
- Marston, D. (2001). The Seven Year's War. Osprey Publishing. ISBN 1841761915
- Mitra, A. (1976). Calcutta Diary. Routledge (UK). ISBN 0714630829
- Mukherjee, S. C. (1991). The changing face of Calcutta: An architectural approach : Calcutta, 300. Government of West Bengal. ISBN B0000D6TXX
- Prato, Giuliana B. (2009). Beyond multiculturalism: views from anthropology. Ashgate Publishing Limited. ISBN 978 0 7546 7173 2
- Puri, Ina. 2003. Raj Bhavan of Kolkata: Two Hundred Years of Grandeur. ISBN 0670049956.
- Roy, A. (2002). City Requiem, Calcutta: Gender and The Politics of Poverty. University of Minnesota Press. ISBN 0816639329
- Roy, A.; Alsayyad, N. (2004). Urban Informality: Transnational Perspectives from the Middle East, Latin America and South Asia. Lexington Books. ISBN 0739107410
- Sen, A. (1973). Poverty and Famines. Oxford University Press, USA
- Singh, S. (2003). Lonely Planet India (10 ed.). Lonely Planet. ISBN 1740594215
- Thomas, Frederic C. (1997). Calcutta Poor: Elegies on a City Above Pretense. M. E. Sharpe. ISBN 1563249812
| Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes! |