Roman numeral 10000 CC DD.svg

Dominus Quixotus a Manica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Titulus editionis primae
Don Quijote et Sancho ab Honorato Daumier picti

Dominus Quixotus a Manica (Hispanice: El ingenioso hidalgo don Quijote de la Mancha seu breviter Don Quijote de la Mancha aut El Quijote) est titulus operis a Michaele de Cervantes scripti, quod duabus partibus constat: prior anno 1605 alteraque anno 1615 scripta. Primus est liber scriptus in lingua Hispanica hodierna. Liber narrat de gestis Alphonsi Quijada (Quixotus cognominatus) et ministri eius Sanctii Pansae per Manicam regionem.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Dominus Quixotus senex erat cui placebat libros de equitibus legere. Multis libris lectis, ipse volebat eques fieri. Cum vetus infirmusque esset, is tamen ad agros Hispaniae, cum 'Rocinante equo suo Sanctioque ministro suo, pervagabatur ad homines egentes quaerendos ut eis opem ferret. Cum eos non semper invenire posset, interdum hostes imaginabatur qui delendi erant. Cum hoc facendo demens videretur, dominus Quixotus eosdem tamen oppugnabat quo, hostibus victis, maiorem honorem gloriamque haberet. Semper timebat ne equites alii famam suam corrumpere conati essent. Omnes dominum Quixotum videntes cognoscere quid faceret volebant. Amici verebantur ne is demens esset et eum monebant ut se domum reciperet ad se rediendum.

Puella pauper erat qui ad dominum Quixotum accolebat. Vir demens putabat eam dominam pulchram Dulcineam appellatam esse. Cum dominus Quixotus putaverat se aliquem hostem vicisse, imperabat eidem ut Dulcineam quaereret dicendi causa ei de magnitudine sua adeo ut illa eum dignaretur. Quodam die, dominus Quixotus Sanctio imperavit ut litteras ad Dulcineam ferret quibus haec de sententiis suis de ea cognoscere posset. Cum Sanctius non ageret quid agendum esset, fabula de Dulcinea Sanctio fingenda erat. Accidit ut aliquae puellae rusticae in via ambularent. Sanctius domino Quixoto dixit magum effecisse ut Dulcinea tam incantata esset ut ea similis rusticae facta esset. Cum Sanctius arbitraretur se sollers esse, sors sua tamen mutavit quod dominus Quixotus credebat necesse esse se Sanctium tria miliens trecentiens flagellare ut Dulcinea liberaretur. Denique dominus Quixotus periturus confessus est se equitem nec esse nec fuisse.

De forma[recensere | fontem recensere]

Liber tam bene scriptus est ut nunc clarissimus sit inter omnes litteras Hispanicas. Cum libro duae partes essent, auctor eius finem inter vitam litterasque turbare potuit. Huius faciendi causa, Michael de Cervantes scripsit aliquas personas de domino Quixoto in primo libro legisse. Factis huius notis, eaedem personae, virum dementem videre volentes, ludificaverunt eum quo melius dementiam eius monstrarent.

Cervantes etiam scripsit Maurum Cide Hamete Benengeli (scil. Dominus ille cum naso melongenico) appellatum primum auctorem libri esse. Postquam is inventus fuerat, codex ex lingua Maurorum in linguam Hispanicam convertendus erat. Hoc magno cum studio factum est ad res gestas eius cognoscendas.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


Editiones et versiones[recensere | fontem recensere]