Roman numeral 10000 CC DD.svg

Victoria (regina Britanniarum)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Victoria Dei gratia Britanniarum Regina, fidei defenstrix (imagine photographica)

Victoria (nata 24 Maii 1819; mortua 22 Ianuarii 1901 Britanniarum (Angliae et Hiberniae) regina erat 20 Iunii 1837 - 22 Ianuarii 1901. Imperatrix Indiae a 1 Ianuarii 1877 usque ad mortem erat. Victoria una erat mulierum potentiam habentium maximam mundi historiae. Regina pro forma regebat orbis terrarum plus quam quintum partem et orbis populationis terrarum plus quam tertium partem. Nomen aevum Victorianum quoque accepit a Victoria regina ob tempus ea regente longissimum.

Vita[recensere | fontem recensere]

Victoria nata est nomine Victoriae Alexandrinae Londinii 24 Maii 1819. Usque ad tertium suae vitae annum solum lingua Germanica, lingua materna sua, loquebatur.

Victoriae pater erat Eduardus dux Cantiae (1767 - 1820), filius quartus Georgii III regis (1738 -1820), at mater Victoria de Salfelda (1786 - 1861). Victoria e familia erat Hanoveriae.

Dominus Sidney Lee, Victoriae vitae descriptor, scripsit ante Victoriam "cinaedum mente captum atque morusum" sedisse throno in Anglico. Victoria avunculum Gulielmum IV regem (1765 - 1837) in thronum secuta est. 1840 nupsit annexo matris, Alberto de Gota (1819 - 1861), qui habiliter consulebat comitabaturque Victoriam et quocum genuit novem infantes. Nupserunt amoris causa et matrimonium plenum erat benevolentiae maximae.

Cum Albertus 42 annos modo natus aut aegrotationis nomine typhus aut carcinomae causa mortuus esset, Victoriae coepit maeroris tempus paene perpetui et usque ad mortem induebat viduae vestes exprimens maerorem altum atque amorem mariti paucos modo annos nati mortui. Primo nunc admodum se e publico recepit et versabatur in solitudine palatii nomine Balmoral olim iussu Alberti domus familiae adolescentis aedificati. Plus temporis quam unius anni tempus minime visa est in publico, ea Londinium redeuns regentibus quidem fuit emendicanda. Cum annis sequentibus vellet efficere voluntatem suam contra ministri primi voluntatem, aperte minata est se abdicaturam esse ostentans etiam minime difficile fore sibi abdicare, quia corona esse “corona spinis confecta" sibi. Eo faciente paene semper potuit efficere suam voluntatem. Vidua commodum semper habebat politicum sensuum et multis Britanniae incolis erat eremita paulo mirabilis viduae vestibus induta; regina remota - reverentia afficienda et simulate quidem regens imperium toto in orbe terrarum fines habens.

Victoria regina superiores mediaeque partes Angliae populi in vita videbant tempus florens ullo exemplo carens et imperium Britannicum maximam possessit potentiam. Victoria monarchia constitute regente maxime acta sua voluntate consciaque utebatur, quamquam iam ei fuit recitanda in Parlamento oratio a ministro scripta primo. Non valde diligebat ministros primos Palmerston (1784 - 1865) et Gladstone (1809 - 1898), sed maius diligebat primum ministrum Disraeli nomine (1804 - 1881) reddentem eam Imperatricem Indicam. Maritus Albertus de Gota eius cum viveret, maxime pertinebat Victoriae decreta, politici generis quoque.

Victoria mortua est 22 Ianuarii 1901.

Perpetui aegrotatio sanguinandi[recensere | fontem recensere]

Victoria gestatrix erat aegrotationis hereditariae perpetui sanguinandi, quam progeniei tradidit. Variae sunt rationes Victoriam illius aegrotationis gestatricem temptantes exlicare. Pervestigatio censet maius verosimile causam esse heredium patris mutavisse magnam ob aetatem eius Victoriam gignentis. Possibilitas etiam est Victoriam aegrotationem illam hereditariam accepisse a matre maioribusque illius. Aegrotatio in heredio mulieris paene numquam erumpens sic paucas per generationes tradita a matre esset filiae. Rumor postea etiam apparuit Canciae ducem non verum Victoriae fuisse patrem, sed patrem fuisse Victoriae matris amatorem aegratione patientem perpetui sanguinandi. Victoriae filius natu minimus Leopoldus Georgius hereditariam accepit aegrotationem a matre et, ubi natus est, itaque infans erat maxime curandus. Consequentia aegrotationis mortuus est, cum laberetur, 31 modo annos natus.

Victoriae infantes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Josephine M. Guy: The Victorian age. An anthology of sources and documents. Routledge, London 2002, ISBN 0-415-27114-2 (Latine: Aevum Victorianum. Selectio fontium scripturarumque)
  • Kurt Tetzeli von Rosador [Hrsg.]: Queen Victoria - Ein biographisches Lesebuch - Herausgegeben von Kurt Tetzeli von Rosador und *Arndt Mersmann. Deutscher Taschenbuch Verlag, München 2000, ISBN 3-423-12846-1 (Latine: Victoria regina - Liber vitam describens eius)
  • Carolly Erickson: Königin Victoria - eine Biographie. Piper: München, Zürich 2001, ISBN 3-492-23286-8 (Latine: Victoria regina - Vitae descriptio)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Victoriam spectant.