Consortionis Populorum Princeps

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Consortionis Populorum Princeps est caput Consortionis Populorum, organizationis interadministrativae quae hodie in quinquaginta quattuor civitatibus suorum iurum consistit. Munus nunc sustinetur a Regina Elizabeth II, quae etiam est monarcha et caput civitatis sedecim membrorum Consortionis Populorum quae etiam regna Consortionis habentur. Consortionis Populorum Princeps administrationi quotidiano civitatum intra Consortionem Populorum minime interest. Primus Consortionis Princeps fuit Rex Georgius VI, cui successit secundus praesensque Consortionis Princeps, Regina Elizabeth II. Munus est res personalis Reginae Elizabeth II. An hoc officium ad haeredem transmissurum sit non constat.[1][2][3]

Usus in linguis variis[recensere | fontem recensere]

Lingua Titulus Ubi adhibitum
Africana Hoof van die Statebond (ad verbum 'Caput Confoederationis) Africa Australis
Mandarinica 英聯邦元首 Hong Kong (pars Consortionis usque ad 1997)
Francica Chef du Commonwealth Cameronia, Canada, Insulae Seisellenses, Vanuatu, Britanniarum Regnum Provinciae Coronae Jersey et Guernsey
Graeca Αρχηγός της Κοινοπολιτείας Cyprus
Latina Consortionis Populorum Princeps Varii (ut titulus secundarius)[4]
Malayana Ketua Komanwel Bruneium, Malaesia, Singapura
Melitensis Kap tal-Commonwealth Melita
Maoriana Upoko o Nga Herenga ki Ingarangi (lit. Leader of the links with England) Nova Zelandia
Lusitana Chefe da Commonwealth Mozambicum

Index Consortionis Populorum Principum[recensere | fontem recensere]

Nomen Imago Natus Mortuus Initium Finis
Georgius VI Georgius VI 14 Decembris 1895 6 Februarii 1952 28 Aprilis 1949 6 Februarii 1952
Elizabeth II Elizabeth II 21 Aprilis 1926 Viva 6 Februarii 1952 Princeps hodiernus

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]