Haroldus Macmillan

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haroldus Macmillan 1960

Haroldus Macmillan, Comes Stockton (Londinii natus die 10 Februarii 1894 - obiit in Bich Grove die 29 Decembris 1986) fuit vir publicus Angliae factionis conservatricis et primus minister Britanniarum Regni a die 11 Ianuarii 1957 usque ad diem 19 Octobris 1963. Macmillan, qui ab anno 1924 usque ad annum 1929 et iterum ab anno 1931 usque ad annum 1964 legatus fuit apud Parlamentum Britannicum, inter alia fuit etiam defensionis atque negotiorum externorum minister et a die 20 Decembris 1955 usque ad diem 13 Ianuarii 1957 cancellarius scaccarii id est aerarii minister.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!