Georgius V (rex Britanniarum)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Georgius V rex

Georgius V (18651936) fuit rex Britanniarum ab anno 1910 usque ad mortem 1936.

Vita[recensere | fontem recensere]

Georgius V 1865 filius secundus serioris Eduardi VII Britanniae et Hiberniae regis et Alexandrae de Dania uxoris die 3 Iunii 1865 natus est. Die 12 Decembris 1911 etiam in urbe Dellii imperator Indiae coronatus est.

Georgio rege bellum mundanum primum erat. Inimicitiae causa inter Germaniam Britanniamque illo bello locum habentis Georgius domum Britanniae Hiberniaeque regum adhuc habentem nomen Gota nomine novo affecit Windsor. Georgius V 20 Ianuarii 1936 mortuus est prope Sandringham oppidum.

Georgius V pittaciorum cursualium entheatus collector erat. Coepit domus Britanniae Hiberniaeque regum collectionem pittaciorum cursualium regalem componere. Hodie una est collectionum maximarum pretiosissimarumque orbis terrarum. Georgius pittacia cursualia perrara totius terrarum orbis emebat. Sed auctione pittacii cursualis orbis terrarum rarissimi habita Arthurus Hind plus pecuniae dare voluit quam Georgius. Auctio illa locum habuit dissolvente collectione baronis Ferrary. Rex entheatus collector etiam collationem faciebat circumferendi eius pittaciorum cursualium colligendi in Britannia.

Aliter quam pater orbi terrarum apertus Georgius V putabatur sine imaginatione et nimis criticus. Sicut pater saepissime fumabat et ita patiebatur aegrotationibus gravioribus. Sectione chirurgica facta etiam perrexit fumare, ut sanitas sua peior iterumque peior fieret. Dicitur medicum Georgii mortem acceleravisse ei dantem copiam nimis magnam et cocaini et morphini. Obiit die 20 Ianuarii 1936.

Matrimonium et liberi[recensere | fontem recensere]

6 Iulii 1893 Georgius in matrimonium duxit Mariam domi Teck et ex ea sex infantes genuit, quorum nomina sunt:

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Harold Nicolson, King George the Fifth: His Life and Reign. Londinii: Constable, 1952.
Antecessor:
Eduardus VII
Rex Britanniarum
1910–1936
Successor:
Eduardus VIII
Imperator Indiae
1911–1936