Roman numeral 10000 CC DD.svg

Hibernia Septentrionalis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Conlocatio Hiberniae Septentrionalis (colore rubro) in Regno Britanniarum (flavo) et in insula Hibernia (albo)
Aedificium Parlamenti, Belfasti
Vexillum Hiberniae Septentrionalis (1953 — 1972)

Hibernia Septentrionalis (Anglice: Northern Ireland, Hibernice: Tuaisceart Éireann) est provincia Regni Britanniarum in insula Hibernia sita. Caput est Belfastium et dux gubernationis est Petrus Robinson; ille est dux factionis civilis qui appellatur Factio Unionistarum Democratica. Successit Reverendum Ioannem Paisley, qui se magistratu Iunio 2008 abdicavit. Proconsul est Martinus McGuinness. Ille est membrum factionis civilis Sinn Fein ('Nos Ipsi'), olim dux Exercitus Republicani Hibernici. Comitia Hiberniae Septentrionalis sunt parlamentum devolutum Hiberniae Septentrionalis.

Nomen Latinum "Hibernia Septentrionalis" iam saeculo XVII usitatum est, sed aut ad omnes partes boreales insulae Hiberniae denotandas[1] aut partem borealem insulae maioris adiacentis (in quam temporibus antiquis Hiberni migraverant).[2]

Hibernia Septentrionalis pars maxima constituit provinciae traditionalis Ultoniae.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Comitatus[recensere | fontem recensere]

  1. Comitatus Antrimensis (vel Comitatus Antrinus) (Antrim)
  2. Comitatus Armachanus (Armagh)
  3. Comitatus Dunensis (Down)
  4. Comitatus Fermaganensis (Fermanagh)
  5. Comitatus Derrienus (vel Comitatus Derriensis) (Derry/Londonderry)
  6. Comitatus Tironiensis (Tyrone)

Lacus[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hiberniam Septentrionalem spectant.


Arms of the United Kingdom.svg
Porta: Britanniarum
Regnum


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!