Porta:Britanniarum Regnum

E Vicipaedia
[recensere]

Porta Britanniarum Regni

Insigne
Insigne
[recensere]

Introductio

Britanniarum Regnum (publice et Anglice: United Kingdom of Great Britain and Northern Ireland, scil. 'Coniunctum Britanniae Magnae et Hiberniae Septentrionalis Regnum') est libera Europae civitas, anno 1801 creata, quae ex civitatibus Anglia, Scotia, Cambria, in Britannia Maior insula, et Hibernia Septentrionali, in Hibernia, constat. In insulis haud longis ab Europa continentali remotis iacet, et Mari Germanico, Oceano Britannico, Mari Hibernico, et Oceano Atlantico circumdatur. Maxima insula est Britannia Maior. Regnum quattuordecim territoria transmarina possidet, Imperii Britannici vestigia, quod in suo maximo splendore quartam omnium mundanorum incolarum partem conligebat et super territoriis quartam terrarum emersarum partem tegentibus patebat, scilicet, maximum orbis terrarum imperium.

Prima democratia parlamentaria, civilitatis forma Britanniarum Regni in monarchia constitutionali, una antiquissimarum in mundo, fundatur. Caput patriae est monarcha, hodie Regina Elisabetha II, quae ut heres maiorum suorum regnat. Civitas tamen ab ea dirigi vix potest; dicitur mos maiorum regni est regem reginamve in foro publico numquam versari. Pro regina (vel rege), tamen ministri sui rem publicam dirigunt, qui munera sustinent dummodo a Parlamento sufferantur. Parlamento illi, ut mos maiorum fert, est summa legum faciendarum copiarumque inveniendarum potestas. Vox Anglica Parliament est verbum seminis Gallici, Latine 'sermonem' significans, quod a regalibus Aevi Medii consiliis orsum est.
[recensere]

Commentatio selecta

Imperium Brittanicum, sicut Colossus, super totum orbem se extendit
Imperium Brittanicum, sicut Colossus, super totum orbem se extendit
Imperium Britannicum dominiones, colonias, protectoratus, mandata, et alia territoria temperata vel administrata a Britanniarum Regno comprehendit. A coloniis transmarinis et locis commercii a Regno Angliae saeculis sexto decimo exeunte et septimo decimo ineunte institutis exortum est. Id summa gloria fuit maximum imperium in historia, et plus quam singulum saeculum fuit prima potestas globalis. Usque ad 1922, plus quam 458 milliones hominum in suam dicionem redegerat, quintam partem numeri civium orbis terrarum eodem tempore. Imperium plus quam 33 700 000 chiliometrorum quadratorum contexit, paene quartam partem terrestris Telluris areae. Evenit ut suum legatum civile, legitimum, linguisticum, culturale longe lateque diffusum esset. Imperium summa sua potestate ab incolis appellabatur The empire on which the sun never sets ("imperium quo sol numquam occiditur") quia eius coniectus trans orbem terrarum postulavit ut sol semper in saltem unum ex eius multis territoriis fulgeret. Hodie multae civitates ab Imperio Britannico olim rectae sunt partes Consortionis Populorum.

Imago selecta

[recensere]

Categoriae

[recensere]

Scin tu … ?

[recensere]

Vicimedia

Vicimedia Communia plura habent quae ad Britanniarum Regnum spectant.