Vallis Telina

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vallis Telina[1] (vel Vallis Tellina[2]; alia nomina: Vallis Vulturena[3]) (Italiane Valtellina et Germanice Veltlin) a vico Telio nomen suum invenit: Italica vallis ad Langobardiam septemtrionalem spectans, inter Raeticas et Orobias Alpes, est. Incolae Vallis Telinae Valtellinenses appellantur.

Despectus in Vallem Telinam

Vallis Telina constat ex parte vallis fluminis Adduae (Adda) eiusque influentium.
Longitudine vallis circiter 119 chiliometra et usque ad 66 chiliometra latitudine est. Altissimus vallis mons est Barnynia, qui altus est 4049 metra.

Vallis Telina, Helvetica valli Pesclavii excepta, ad Provinciam Sundriensem pertinet. Nam Sundrium (Italiane Sondrio) urbs maxima vallis est.

Tabula Vallis Telinae

Historia[recensere | fontem recensere]

Quamquam iam antique Vallis Tellina habitata erat, adhuc hodie pauca reliqua aetatis Romana inventa sunt.

Ab anno 1515 usque ad annum 1797 Vallis Telina ad praesentem pagum Helvetiae Grisoniam pertinuit.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

In valle invenitur numerus magnus saltuum pascuorum. Industria praecipua electrica ac cibaria. Exempli gratia, mala, caseus et vinum effunduntur, nam super apricos colles multae vineae crescunt. Clari casei exemplares Vallis Telinae sunt bitto et casera.

Amoena inveniuntur praeclara Aquae Bormiae et Aprica.

Urbes et vici Vallis Tellinae[recensere | fontem recensere]

et cetera.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

  • Dario Benetti, Massimo Guidetti,Storia di Valtellina e Valchiavenna, Jaca Book, Mediolani, anno 1998

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Vallem Telinam spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!