GNU
GNU (Anglice GNU's Not Unix 'GNU Non Unix') est systema administrativum computatrale libertatis causa factum, ut similis systemati Unix sit.[1] Quamquam systematis nucleus publicus est GNU Hurd,[2] nucleus Linux plerumque adsumitur. Haec GNU Linucisque coniunctio alio GNU/Linux[3] appellatur alio simpliciter Linux.[4]
GNU genitor est Ricardus Stallman, qui Free Software Foundation quoque instituit. Libertas GNU programmatum diplomate GPL custodita est.
Index |
Programmata a GNU incepto facta [recensere]
GCC, Glibc, GNU Emacs, et GNOME sunt incluta systematum programmata quae a GNU scripta sunt. Multa GNU programmata aliis systematis, sicut Microsoft Windows, Mac OS X, et species Unicis, adsumi possunt. Alii credunt hoc nefas esse quod illa systemata non libertatis causa facta sunt.
GNU programmata quae ad systemata administrativa specialiter pertineant [recensere]
GNU programmata adhibita ad programmata scribenda [recensere]
Libertas [recensere]
Quattuor diplomata, ut programmatum libertas custodiatur, scripta sunt: GPL programmatis singulis simplicibusque, LGPL bibliothecae, AGPL programmatis quae multa computatra agunt, et FDL documentis scriptis. Paginae Vicipaediae sub diplomate FDL protectae sunt. Privilegia vendendi, mutandi, dandique haec diplomata defendunt.
Vide etiam [recensere]
Notae [recensere]
Nexus externus [recensere]
| Haec stipula ad informaticam spectat. Amplifica, si potes! |
| Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes! |