Hugo Hefner

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hugo Hefner anno 2009

Hugo (Anglice: Hugh) Hefner (natus Sicagi 9 Aprilis 1926) est diurnarius atque editor Americanus.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater erat ratiocinator; Hugo fratrem iuniorem habet. Post scholam anno 1944 finitam, Hefner in exercitu Americano ad annum 1946 militavit. Tum in Universitate Illinoesiae studebat, deinde ab anno 1951 pro periodicis diversis articulos divulgationis composuit. Postea et pro diurnario liberorum scripsit.

Editor Playboy[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1953 Playboy (Latine: Iuvenis Voluptarius), proprium periodicum, edidit, quod mox prosperrime eveniebat: singulis mensibus et puellas pulcherrimas et celebres feminas pelliculorum adducit, ut denudatae pro Iuveni Voluptario se photographari sinabant. Sed et commentarios de culturá et interrogationes celebrorum hominum publicavit. Postea et editiones aliarum linguarum publicatae sunt. Inter decennium 198 venditio periodici minuit, sed ab anno 1977 Christina Hefner filia ad procurationem negotiorum accessit et Interrete et alia media nova pro Iuveni Voluptario aperuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!