Ioannes Dominicus Mansi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ioannes Dominicus Mansi (natus die 16 Februarii 1692 Lucae, mortuus die 27 Septembris 1769) scholaris, traductor et editor Italicus erat. Archiepiscopus Luccensis anno 1765 factus est. 'Tractatum de casibus et censuris reservatis' anno 1724 edidit. Plurima opera traduxit. Opus magnum titulo Sacrorum Conciliorum Nova et Amplissima Collectio (1758-1798) praeparavit. Quattuordecim tomos ipse Florentiae edidit; eius post mortem Florentinus et Venetianus editores tomos triginta unum compleverunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!