Gualterius Riester

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gualterius (vulgo Walter) Riester (natus 27 Septembris 1943 oppido Kaufbeuren) vir publicus Germaniae et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Post scholam anno 1957 finitam Riester tirocinium tessellarii fecit et annis 1960 - 1969 hoc munere laboravit. Eo anno magister eius artis factus est. Anno 1970 academiam laboris collegii opificum Francofurti ad Moenum frequentabat et posthac secretarius collegii fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Riester maritus est et duos habet liberos.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Riester ab anno 1969 sodalis SPD est et anno 1998 collegium rectorum eius factionis accessit. Eodem anno Gerhardus Schröder (SPD), cancellarius foederalis eum Administrum Foederalem Laboris nominavit. Hunc honorem ad annum 2002 tenuit, cum legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Anno 2005 iterum electus anno 2009 non iam candidatus erat et Dietam Foederalem reliquit.

Consilia[recensere | fontem recensere]

Cum Administer esset, Riester legem tulit, qua homines a re publica adiuti peconiam pensionis causa privatim reponere possent. Haec lex lingua Theodisca Riester-Rente vocatur et multi homines ea utuntur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]