Lyceum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Lyceum (discretiva)

Locus archaeologicus Lycei
Aristoteles, a Francisco Hayez depictus

Lycēum, sive Lycīum (Graece Λύκειον), fuit gymnasium celeberrimum iuxta Athenas fortasse a Pisistrato vel Pericle exstructum, in quo Aristoteles frequentissimo auditorio philosophiam profitebatur, quemadmodum Plato in Academia. Nomen a templo Apollinis Lycei, prope quod iacebat, deductum est. Ex ambulationibus hic sitis Lyceum etiam περίπατος appellatum est, qui erant cum Aristotele peripatetici dicti sunt.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Oxford Classical Dictionary (4a editio), s.v. "Peripatetic school."

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

P literature.svg Haec pagina textum incorporat ex Hofmanni Lexico Universali, 1698. Versio interretialis s.v. "Lyceum."


stipula Haec stipula ad philosophiam spectat. Amplifica, si potes!