Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Karate

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Certamen caraticum.

Karate (Iaponice 空手, pronuntiatur omnibus syllabis breviter, "manum vacuam" significans) vel luctatio caratica[1] vel oppugnatio inermis Iaponica[2][3] est ars pugnandi in Iaponiae insula Ocinava inventa, in qua pugnantes omnibus corporis membris sicut armis utuntur: cruribus, manibus, digitis, capite et ceteris.

Ankō Itosu (糸州安恒 1831 - 1915) in lingua Iaponica, Ichiji Anko in lingua Ocinavae, a multis habetur pater karate nostrae aetatis. Gichin Funakoshi qui auctor generis karate est quod "Shotokan" (松濤館) appellatur artem karaticam in insula principali Iaponiae ex Ocinava dilatavit et anno 1922 in urbe Tokio divulgavit.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Ankō Itosu Iaponice, vel Ichiji Ankō in linguae ipsius Okinavae, a multis habetur pater karate huius aetatis qui hac in imagine anno 1909 aut 1910 monstratur.

Karate principio in scriptura Iaponica kanji tamquam "manus Sinica" scribebatur (唐手, verbatim "manus Domus Tang"). Quod nomen postea in significationem homophonicam "manus vacuae" (空手) mutatum est. Usum verbi karate notis 唐手 positis in scriptis Ankō Itosu primum inveniri inter multos constat.

Modi exercitandi[recensere | fontem recensere]

Luctationis caraticae studiosi tribus variis exercitationis modis utuntur:

  • Kihon (基本) significat "fundamentum". Qui Kihon agit, identidem exercitationes iterat artemque suam auget.
  • Kata (型 vel 形) "forma" est modus exercendi in quo motus praescripti nullo adversario praesente percurruntur.
  • Kumite (組手) est pugna cum adversario quae certaminis aut exercitationis causa fit.

Cultura popularis[recensere | fontem recensere]

Artes martiales in cinematographia varie et libenter monstrantur, sed karate non item. Multo magis adhibentur artes Sinenses, quae ex Sina propagantur. Attamen in pellicularum serie titulo The Karate Kid ars karatica spectari potest, cuius prima pars The Karate Kid anno 1984 in medium prolata est. Deinde secutae sunt quattuor aliae quarum novissima anni 2010 versio refecta primae partis est. Accedit ludus cartibuli ad NES aptus, in quo primae duae partes solute tractantur: The Karate Kid, 1987. Quin etiam series televisifica animata invenitur eodem nomine The Karate Kid, anno 1989 facta, quae primas tertias partes tractat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad karate spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum, 2006.
  2. "Latinitas Vaticana" .
  3. Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009.