Roman numeral 10000 CC DD.svg

Chelonia mydas

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Green turtle swimming over coral reefs in Kona.jpg
Chelonia mydas super scopulum curalii ante Havaios natat.

Classis : Reptilia 
Ordo : Testudines 
Subordo : Cryptodira 
Superfamilia : Chelonioidea 
Familia : Cheloniidae 
Tribus : Cheloniinae 
Genus : Chelonia 
Brongniart, 1800
Species : Chelonia mydas 
(Linnaeus, 1758) [primum Testudo]
   
Conservationis status

Chelonia mydas (vulgo testudo maritimus viridis, testudo viridis, testudo (maritimus) niger, et testudo viridis Pacificus appellata[2]) est species magnorum chelonioideorum familiae Cheloniidarum, sola generis Cheloniae species.[3] Eius distributio geographica per oceanos tropicos subtropicosque per orbem terrarum extenditur, duabus multitudinibus distinctis in oceanis Atlantico et Pacifico, sed etiam in Oceano Indico habitantibus.[4][5] Nomen vulgatum adipem plerumque viridem sub eius carapace inventum attingit, non colorem ipsius carapacis, qui ab olivaceo ad nigrum videtur.

Corpus Cheloniae mydas est dorsoventraliter complanatum et a magna carapace lachrymiformi tectum; ei est par brachiorum remiformium. Colorem pallidum plerumque fert, sed partes carapacis multitudinum in Oceano Pacifo orientali paene nigrae sunt. Aliarum suae familiae specierum (exempli gratia, Eretmochelytis imbricatae) dissimilis, plerumque herbivora sunt. Adulti lacunas humiles usitate habitant, ubi variis graminis maritimi speciebus vescuntur.[6] Apices foliorum emordent, ut gramen vigeat.

Aliorum testudinum maritimorum similes, Cheloniae mydas per magna spatia inter regiones vescendi et litora feturae migrant, unde multae insulae per orbem tellurem insulae testudinum vulgo appellantur. Feminae in litora repunt, nidos effossunt, ova nocte pariunt. Deinde, pulli se ex ovis excludunt et in aquam currunt. Qui maturitatem sexualem attineant usque ad octoginta annos feri vivere possunt.[4]

Chelonia mydas in periculum addicta ab IUCN perscribitur, atque in plurimis civitatibus rite protegitur,[7] ut animalia colligenda, laedenda, interficienda contra leges sit. Praeterea, multae civitates regiones nidificationis decretis legitimis protegunt. Testudines autem propter homines agentes in periculo sunt. In nonnullis civitatibus, homines testudines et ova cibo venantur. Pollutio testudines indirecte laedit, pollutione lucis non exclusa. Moriuntur multi testudines in retibus piscatorum capti. Evolutio urbana detrimentum habitationis litoribus amovendis saepe efficit.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Pullus in manu humano.
  1. IUCN (vide situs scientificos).
  2. Swash et Still 2005: 116.
  3. "Chelonia mydas". apud Integrated Taxonomic Information System 
  4. 4.0 4.1 "Green Sea Turtle (Chelonia mydas)". National Geographic – Animals. National Geographic Society. 29 Decembris 2005 
  5. Ferri, Vincenzo (2002). Turtles & Tortoises. Buffalo Novi Eboraci: Firefly Books. ISBN 978-1-55209-631-4 .
  6. "Green Sea Turtle: Chelonia mydas japonica." Turtles of Pakistan, Wildlife of Pakistan (2003), accessum 29 Augusti 2020.
  7. "Green sea turtle" .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bowen, Brian W., William S. Nelson, et John C. Avise. 1993. "A Molecular Phylogeny for Marine Turtles: Trait Mapping, Rate Assessment, and Conservation Relevance." Proceedings of the National Academy of Sciences of the United States of America 90, no. 12 (15 Iunii): 5574–77. Bibcode:1993PNAS...90.5574B. doi:10.1073/pnas.90.12.5574. PMC 46763. PMID 8516304.
  • Bowen, Brian W., A. B. Meylan, J. P. Ross, C. J. Limpus, G. H. Balazs, et J. C. Avise. 1992. "Global population structure and natural history of the green turtle (Chelonia mydas) in terms of matriarchal phylogeny." Evolution: International Journal of Organic Evolution 46 (4): 865–81.
  • Das, Indraneil. 2001. Die Schildkröten des Indischen Subkontinents. Francofurti: Edition Chimaira. ISBN 3-930612-35-6.
  • Fletcher, Marty, et Glenn Scherer. 2006. The green sea turtle: help save this endangered species! Berkeley Heights Novae Caesareaa: MyReportLinks.com Books. ISBN 1598450336.
  • Godley, Brendan J., Annette C. Broderick, et Graeme C. Hays. 2001. "Nesting of green turtles (Chelonia mydas) at Ascension Island, South Atlantic." Biological Conservation 97, no. 2 (Februarius): 151–58. doi:10.1016/S0006-3207(00)00107-5.
  • Patterson, Candace, ed. 2016. Sea turtles: ecology, behavior, and conservation. Novi Eboraci: Nova Publishers. ISBN 9781634849814.
  • Ruckdeschel, Carol, et C. Robert Shoop, cum Meg Hoyle ed. photographematum. 2006. Sea turtles of the Atlantic and Gulf coasts of the United States. Athenis: University of Georgia Press. ISBN 0820326143, ISBN 9780820326146.
  • Spotila, J. 2004. Sea Turtles: A Complete Guide to their Biology, Behavior, and Conservation. Baltimorae: Johns Hopkins University Press.
  • Swash, A., et R. Still. 2005. Birds, Mammals, and Reptiles of the Galápagos Islands. Ed. secunda. Hantonia Britanniarum Regni: WildGuides Ltd.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cheloniam mydas spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide "Chelomiam mydas" apud Vicispecies.
Wikidata-logo.svg Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • IUCN Red List • WoRMS: Marine Species • Fossilworks • INPN France