Paedotropheum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum stipula est. Oportet intra sex menses corrigatur. Etiam in minimis apud Vicipaediam paginis necesse est contineantur:

Titulus in primo exordio typis crassioribus repetitus
Comprehensio (200 vel plurium litterarum) quae rem apte describat
Nexus extra-Vicipaedianus (sive et fons bibliographicus) qui et titulum et rem ipsam satis corroboret
Nexus interni caerulei ex hac pagina et in hanc paginam ducentes; categoriae caeruleae (quibus absentibus formula {{Dubcat}} ponatur); pagina annexa apud Wikidata (aut formula {{Nexus absunt}})
Cetera hac encyclopaedia digna, velut descriptio (explicationes, historica, exempla); imago necnon titulus suffixus; ceteri nexus externi siqui utiles sint; bibliographia.

Interpretationes vernaculae

Paedotropheum (-i n.) collectivae tutelae locus destinatus ad impubes praescholaris aetatis (e 2 in 6 annos) est. Permittit impubem vitam intra collectivitatem invenire. Primum paedotropheum modernum Albimontii a Friderico Fröbel institutum est, ut fertur.

In principio, paedotropheum impubes qui in suis quotidianae vitae necessitatibus (in manducando, bibendo, in balneum eundo) autonomi sunt accepit. A schola materna discernitur quia minores impubes accepit, sed nec brephotropheum nec asylum infantium est.

In Francico systemate privato et in aliis nationibus talibus Germania et Helvetia, cum minoribus septem annorum ad scholam maternam aequivalere potest.

Paedotrophea impubes in sinu classium, generatim per gradus (parvum, medium, magnum), acceperunt. Ibi curat de impubibus educator iuvenum infantium. Qui in acceptione et comitatu infantis (e 0 in 7 annos) et familiae formatur. Disciplinam per ludum et ambitum infantis commodo firmante proponit.

Nexus interni