Werner Müller

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Werner Müller anno 2002

Werner Müller (natus 1 Iunii 1946 Assindiae) procurator societatum et vir publicus Germaniae est.

Schola et munus[recensere | fontem recensere]

Müller anno 1965 oppido Meppen maturitatem adeptus deinde Manhemii oeconomiae et Thuiscoburgi atque Bremae philosophiae et glottologiae studebat. Annis 1970 - 1972 Ludovici Portus Rhenani licentiatus oeconomicae mathematicae laboravit. Deinde annis 1973 - 1980 pro societate energiae RWE, deinde ad annum 1997 apud societatem Veba laborabat.

Administer Foederalis[recensere | fontem recensere]

Anno 1998 Gerhardus Schröder (SPD), Cancellarius Foederalis eum novum Administrum Foederalem Oeconomiae fecit, quamquam nullius factionis sodalis erat. Quem honorem ad annum 2002 gessit, cum post electionem Dietae Foederalis habitam administerium suum cum Administerio Foederali Laboris Wolfgango Clement duce unitum esset.

Post Administerium[recensere | fontem recensere]

Müller anno 2003 in praesidium societatis Ruhrkohle AG vocatus est et hic ad annum 2008 mansit. Nunc curator societatis Ferroviariae Theodiscae (Deutsche Bahn) est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Consilium Ministrorum Schröder I (27 Octobris 1998 - 22 Octobris 2002)
Coat of arms of Germany.svg
Gerardus Schröder (SPD) |

Iosephus Fischer (Virides) | Otto Schily (SPD) | Herta Däubler-Gmelin (SPD) | Anscharius Lafontaine (SPD) | Ioannes Eichel (SPD) | Werner Müller (nullius factionis) | Carolus-Hinricus Funke (SPD) | Renata Künast (Virides) | Gualterus Riester (SPD) | Rudolphus Scharping (SPD) | Petrus Struck (SPD) | Christina Bergmann (SPD) | Andrea Fischer (Virides) | Ulla Schmidt (SPD) | Franciscus Müntefering (SPD) | Reinhardus Klimmt (SPD) | Curtus Bodewig (SPD) | Georgius Trittin (Virides) | Edelgarda Bulmahn (SPD) | Heidemaria Wieczorek-Zeul (SPD) |

Bodo Hombach (SPD)