Roman numeral 10000 CC DD.svg

Alcoranus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Exordium Alcorani. Liber in Irania factum (1510).

Alcoranus[1] vel Al-Coranus[2] vel alchoranus[3] vel Coranus[4] (Arabice [القرآن [الكريم al-qurʾān[u l-karīm] 'recitatio [praeclara]'), est liber sacer religionis Islamicae. In Alcorano sunt 114 capitula, quae surae sive suratae appellantur.

Alcoranum Musulmani Dei verba esse accipiunt, ab archangelo Gabriele Machometo traditum; quae verba Arabice tantum servata (quibus, ut multi Musulmani credunt, nulla in alias linguas versio satis respondet) revelationem Machometo factam hominibus omnibus praebent. Creditur etiam Alcoranus semper in caelo exstitisse priusquam hominibus missus est.

Latine Alcoranus a Roberto Ketenensien versus est et a Theodoro Bibliandri anno 1543 primo editus.

Praefatio Alcorani[recensere | fontem recensere]

Unam legis e paginis de
disserentibus

Icone-Islam.svg
Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Fatiha

Praefatio seu capitulus primus Alcorani, Fatiha Arabice vocatus, magnum momentum habet magnamque famam. Complectitur 7 versus, inter quos sunt quattuor preces et tres laudationes. Guillelmus Tripolitanus ita Latine reddidit:

In nomine Dei misericordis et miseratoris. Laus Deo Domino mundanorum misericordi et miseratori, regi in die iudicii. Te colimus, in te confidimus. Offer nos stratae viae directae, stratae per gratiam datae illis, super quos non est ira Dei, neque errant. (Notitia de Machometo 7:1–5)

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon Universale (1698), lemmata 'Alcoranus' et 'Coran seu Alcoran'
  2. Carolus Fridericus Gerock, Al-Coranus prophetici muneris Christi laudator. Dissertatio historico-theologica (Argentorati, 1833)
  3. "Tractatus magistri Petri de Pennis ordinis fratrum Predicatorum reprobans pseudoprophetam Machometum et nefandissimam legem eius in alchorano traditam."
  4. Henricus Porsius, Brevis ac vera narratio belli Persici (1583), p.28 (ubi legitur "duos Coranos")

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Libri antiquiores

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Alcoranum spectant.