Shakira

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Shakira anno 2011.
Shakira in The Sun Comes Out World Tour Singapurae anno 2011.

Shakira Isabella Mebarak Ripoll (vulgo Shakira Isabel Mebarak Ripoll, pronuntiatus Hispanicus [ʃaˈkiɾa isaˈβel meˈβaɾak riˈpoʎ]; nata die 2 Februarii 1977 in Barranquilla), nota nomine artificiali Shakira (pronuntiatio Hispanica: [ʃaˈkiɾa]), est carminum compositrix, saltatrix, productrix musica, choreographica, et indutrix.

Cursus[recensere | fontem recensere]

Decem annos nata, coepit regionis certamina canora vincere, et tredecim annos negotium cum Sony contrahit ad incidendum primum discum, cui nomen est Magia ("Magia").

Anno 1992, Shakira in Hispaniam missa est, ut Columbiae delegata ad Americae australis musicum certamen, sed non admissa est prae sua aetate.

Sic, interea, secundum discum incidit, Peligro ("Periculum"). Studiis confectis, statuit se tradere soli musicae et anno 1997 edidit tertium discum, Pies descalzos ("Pedes discalceati"), quod eam perclaram per totam Americam australem reddidit. Hic discus vendit tricies centena et sex milia exemplaria, quorum vicies centena milia in sola America australi.

Anno 1998, Shakira "Americae australis anni cantrix" in distributione Musicae Televisionis (MTV) praemiorum electa est, sed solo quarto disco ¿Dónde están los ladrones? ("Ubi sunt latrones?") coronata est latinae musicae nova regina. Discus consecutus est primum locum in ordine Billboard Latin Top 50, et furto is suum nomen debet ab aliquibus furibus qui surripuerunt paginas in quibus disci musicae erant. Cum ea alia exemplaria sua musica non possidebat, Shakira nuntios ubique reliquit ut rursus inveniret scriptos quos tandem fures, postquam se excusaverunt, restituerunt.

Hoc factum fortunatum fuit, quia ¿Dónde están los ladrones? optimus suae vitae generis discus reputatur. In praemiorum grammy Latina ‹‹categoria››, duo ex suis cantibus praemium sustulerunt: Ojos así ("Oculi tales") et Octavo día ("Octavus dies"). Praeterea suus discus Mtv Unplugged accipit grammy praemium ut optimus Americae australis discus totius anni.

Suo disco Laundry service ("Lavanderiae servitium", 2001), colombiana cantrix exitus habere in Europa et America Septentrionali conata est, et bonos exitus habuit, propter cantus ut Whenever, Wherever / Suerte ("Ubique, quandocumque / Fortuna") et Objection / Te aviso te anuncio ("Obiectio / Te moneo, tibi nuntio").

Anno 2004, Live and off the Record exit, discus incisus viva voce Roterodami, et anno 2005 edidit duos discos: Fijación oral vol. 1 et Oral fixation vol. 2 ("Verbi furor, volumina I et II"), in quibus sunt perclari cantus ut La tortura ("Tortura") et Hips Don’t Lie ("Pelvis non mentitur").

Shakira, cuius nomen in lingua patris significat "mulier gratiae plena", praeconium fecit pro Pepsi, Nokia, Calvin Klein, et ceteris societatibus, et mulier honoratissima in America Australi est.

Vita privata[recensere | fontem recensere]

Nunc vivit Barcinonae et coniuncta est amore cum Gerardo Piqué, pedilusor FC Barcelona ex quo duos filios habet nomine Milan et Sasha.

Discographia[recensere | fontem recensere]

Alba musica officinae

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Eius world tour recentissimus The Sun Comes Out World Tour in Matrito:

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad The Sun Comes Out World Tour spectant (The Sun Comes Out World Tour, Shakira).

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Shakiram spectant.