Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas nondum censa

Sumer

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Charta locatrix urbium Sumeriorum
Ziggurat aut templum pyramidale Sumerium, Ur aedificata

Sumer (Accadice:Šumeru; sed in lingua Sumerica Ki-en-ĝir) fuit cultura qui Mesopotamiam incolavit, inter Chalcolithicum et Aetatem Aeneam. Propria gentis Sumeriae cultura materialis primo in facie Orchoense videtur, et tandem in periodo Iemdet Nasr. Sumer floruit in aetate protodynastica, quae anno 2234 a.C.n. finivit, cum Sargon rex Accadiae urbes Sumerias cepit. Sargonida autem domus exstincta, Sumerii floruerunt ultime in aetate tertiae domus regiae in Ur, inter annos 2111 et 2004 a.C.n.

Sumerii magnas condiderunt urbes, quarum unaquaeque magnum templum deo patrono consecratum habebat, et a rege regebatur. Sumerii multum agriculturae alendisque animalibus consulebant: agros aratos inrigabant ut multas fruges ferrent, magnam fructuum arborumque varietatem scibant, boves, capras, asinos domesticos habebant. Rotam facere calebant, et aes fundere. Litteris cuneiformibus scripserunt.

De nomine[recensere | fontem recensere]

Nomen Sumer est vox Acchadiana. Sumeriani ipsi se appellaverunt Kengi. Nomen biblicum sennaar putatur esse forma huius sumer,[1] cui confer figura Aegyptia Sangar.

Urbes Sumeriae[recensere | fontem recensere]

Religio[recensere | fontem recensere]

Dei et deae:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gen. 10:10, Gen. 11:2, Gen. 14:1, Gen. 14:9, Ios. 7:21, Isa. 11:11, Dan. 1:2, Zac. 5:11