1 Septembris
Appearance
| ||||||||||
|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
| Hebdomas | Lun | Mar | Mer | Iov | Ven | Sat | Sol | |||
| hebd. 35 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 | |||
| hebd. 36 | 1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | |||
| hebd. 37 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | |||
| hebd. 38 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | |||
| hebd. 39 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | |||
| hebd. 40 | 29 | 30 | 1 | 2 | 3 | 4 | 5 | |||
| (ISO 8601) | (ordo dierum anno 2025) | |||||||||
| Index dierum | ||||||||||
1 Septembris dies 244ª anni est (235ª anni bisextilis) in calendario Gregoriano. 121 dies manent.
Secundum calendarium Romanum sunt Kalendae Septembres, quae Kal. Sept. abbreviantur.
Eventa
[recensere | fontem recensere]
Saeculo 18
[recensere | fontem recensere]- 1715 - Ludovicus XV post mortem proavi Ludovici XIV (vide infra) adhuc infans rex Franciae creatur.
Saeculo 19
[recensere | fontem recensere]- 1838 - Societas Aemulationis Brugensis constitutitur.
- 1866 - Napoleo III imperator Franciae Eduardum Drouyn de Lhuys administrum rerum exterarum dimittit.
- 1870 - inter Bellum Germano-Francicum proelium fuit in Sedan, inter quod Francici Napoleone III imperatore a Germanicis profligantur. Napoleo III se Gulielmo I regi Borussiae dedit.
- 1886 - Samuel Fischer librarius Berolinensis domum editoriam S. Fischer condit.
Saeculo 20
[recensere | fontem recensere]- 1916 (ad usque 30 Septembris) - Exercitus imperii Russici Alexio Brusilov duce impetum irritum in imperium Austro-Hungaricum atque Germaniam facit.
- 1923 - Terrae motus in regione Iaponica Kantō (ubi et Tokium stat) fit.
- 1939 - De navi nomine Slesvicum et Holsatia in paeninsulam Dantiscanam Westerplatte nominatam tela tormentis coniciuntur, quo impetu in milites Polonicos directo belli per totum orbem terrarum gesti alterius initium fit.
- 1948 - Consilium Parlamentaricum nuper electum Bonnae primum convenit, ut de nova lege fundamentali Germaniae disputaret.
- 1951 - Concilium Salutis resolutionem 95 de statu canalis Suesiensis in contentione Arabo-Israëlitica decernit.
- 1969 - Idris I rex Libyae expellitur, Muammar al-Gaddafi legatus militum rem publicam promulgat.
- 1985 - Ruinae navis RMS Titanic anno 1912 in oceano Atlantico submersae inveniuntur.
Saeculo 21
[recensere | fontem recensere]- 2008 - Yasuo Fukuda, primus minister Iaponiae, demissionem suam profert.
- 2025 - Terrae motus magnitudine 6.0 in Afgania fit, a quo plus quam 800 homines necantur.[1]
Nati
[recensere | fontem recensere]Saeculo 17
[recensere | fontem recensere]- 1653 - Ioannes Pachelbelius, compositor Germanicus († 1706)
Saeculo 19
[recensere | fontem recensere]- 1846 - Carolus Cafiero, politicorum peritus et anarchista Italicus († 1892)
- 1861 - Lazarus Edeleanu, chemicus Dacoromanus († 1941)
- 1862 - Nitobe Inazō, legatus, philosophus, horticulturae et paedagogiae peritus Iaponicus († 1933)
- 1864 - Rogerius Casement, legatus Hibernicus († 1916)
- 1875 - Edgarus Rice Burroughs, scriptor Americanus († 1950)
- 1877 - Franciscus Gulielmus Aston, chemicus et physicus Anglicus († 1945)
- 1892 - Leverett Saltonstall, gubernator Massachusettae († 1979)
- 1893 - Elisabetha Blythe, actrix Americana († 1972)
Saeculo 20
[recensere | fontem recensere]- 1922
- Yvonne De Carlo, actrix Americana († 2007)
- Victorius Gassman, histrio et moderator cinematographicus Italicus († 2000)
- 1925 - Roy Jay Glauber, physicus Americanus, praemio Nobeliano physicae affectus († 2018)
- 1926 - Stanley Cavell, philosophus Americanus († 2018)
- 1930
- Carolus Correa, architectus Indicus († 2015)
- Michael Serres, philosophus Francicus († 2019)
- 1933 - Dorothea Anna Richards, gubernatrix Texiae († 2006)
- 1935 - Seiji Ozawa, concentus magister Iaponicus († 2024)
- 1936 - Robertus Franciscus List, gubernator Nivatae
- 1937 - Carmelus Bene, histrio praecipue theatralis Italicus († 2002)
- 1940 - Annie Ernaux, scriptrix Francica
- 1942 - Antonius Lobo Antunes, psychiater et scriptor Lusitanus
- 1945 - Mustafa Balel, scriptor linguae Turcicae
- 1946
- Barry Gibb, musicus Britannicus natus in Monapia
- No Mu-hyeon, praeses rei publicae Coreae († 2009)
- 1948
- Iosephus Życiński, episcopus urbis Polonicae Lublini et philosophus († 2011)
- Sergius Chiamparino, vir publicus Italicus factionis Democraticae et magister urbis Taurini
- Iacobus Rebhorn, histrio Americanus († 2014)
- 1950
- Dominicus Ceauşescu, Nicolai Ceauşescu et uxoris eius Helenae Ceauşescu filius minor, rerum politicarum peritus Dacoromanus († 1996)
- Philippus McGraw, psychologus Americanus, auctor, et hospes programmatis televisifici
- 1957 - Gloria Estefan, cantrix Cubana
- 1961 - Petrus DeCoursey, diurnarius Americanus († 2014)
- 1962 - Rudolphus Gullit, pedilusor Nederlandicus
- 1964 - Petrus Fiala, rerum politicarum peritus Cechus
- 1974 - Jhonen Vasquez, auctor librorum pictorum
- 1976 - Takashi Fukunishi, pedilusor Iaponicus
- 1989 - Gulielmus Kaulitz, cantor Germanicus
- 1996 - Zendaya, actrix, saltatrix et cantrix Americana.
- 1997 - Jeon Jungkook, cantor Coreanus Meridionalis
Mortui
[recensere | fontem recensere]Saeculo 12
[recensere | fontem recensere]- 1159 - Hadrianus IV, papa
Saeculo 16
[recensere | fontem recensere]- 1557 - Iacobus Cartier, explorator Francicus († 1491)
Saeculo 17
[recensere | fontem recensere]- 1648 - Marinus Mersennus, mathematicus Francicus (* 1588)
Saeculo 18
[recensere | fontem recensere]Saeculo 20
[recensere | fontem recensere]- 1906 - Iosephus Giacosa, poeta, praecipue theatri lyrici libellorum scriptor et histrio Italicus (* 1847)
- 1944 - Livius Rebreanu, scriptor et diunarius Dacoromanicus (* 1885)
- 1970 - Franciscus Mauriac, scriptor Francicus (* 1885)
- 1981 - Albertus Speer, vir publicus Germanicus factionis Nazistarum (* 1905)
- 1988 - Aloysius Gualterius Alvarez, physicus Americanus, praemio Nobeliano physicae affectus (* 1911)
Saeculo 21
[recensere | fontem recensere]- 2017 - Cormac Murphy-O'Connor, cardinalis Britannicus (* 1932)
Festa et Feriae
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad 1 Septembris spectant. |