Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Universitas Londiniensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Universitas Londiniensis
Res apud Vicidata repertae:
Universitas Londiniensis: insigne
universitas
Civitas: Britanniarum Regnum
Situs: Londinium

Rectio

Origo

Inceptio: 1836

Tabula aut despectus

Universitas Londiniensis: imago

Universitas Londiniensis est studium generale Londinii anno 1836 constitutum, omnium universitatum regni Britanniarum maxima quae ad numerum scholarium pertinet. Motu collegiorum Universitatis et Regii, iam antea conditorum, incepta est.

Universitas septemdecim collegia anno 2018 comprehendit, videlicet: Collegium Birkbeck‎, Universitas Urbana, Institutum Courtauld‎, Collegium Aurifabrorum, Institutum Oncologicum, Collegium Regium, Schola Negotii, Schola Scientiarum Oeconomicarum et Politicarum Londiniensis, Schola Hygienae Medicinaeque Tropicalis, Collegium Reginae Mariae, Regalis Academia Musica, Schola Centralis Artium Rhetoricae et Scaenicae‎, Regale Collegium Holloway‎, Regale Collegium Veterinarium, Schola Studiorum Orientalium et Africanorum‎, Schola Medica Sancti Georgii, Collegium Universitatis Londiniensis‎. Adiunguntur tria instituta quae centralia appellantur, videlicet Universitas Londiniensis Transmundana, Institutum Parisiense Universitatis Londiniensis, Schola Studiorum Superiorum. In qua schola congessa sunt Institutum Warburg aliaque instituta rerum humanarum socialiumque novem.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Aedificium senatús universitatis Londiniensis
  • Negley Harte, University of London: An Illustrated History: 1836–1986. Londinii: A. & C. Black, 2000. ISBN 9780567564498.
  • F. M. L.Thompson, The University of London and the World of Learning, 1836–1986. Londinii: A. & C. Black, 1990. ISBN 9781852850326.
  • F. M. G. Willson, Our Minerva: The Men and Politics of the University of London, 1836–58. Londinii: Athlone Press, 1995. ISBN 9780485114799.
  • F. M. G. Willson, The University of London, 1858–1900: The Politics of Senate and Convocation. Boydell Press, 2004. ISBN 9781843830658

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Universitatem Londiniensem spectant.