Latinitas nondum censa

Carelia (res publica)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Res Publica Carelia
Республика Карелия
Vexillum rei publicae Careliae Signum rei publicae Careliae
Vexillum rei publicae Careliae Insigne rei publicae Careliae
Res Publica Carelia in Foederatione Russica
Res publica Carelia in Foederatione Russica

Res Publica Carelia (Russice Республика Карелия, tr. Respublika Karelija; Carelice Karjalan tazavaldu, seu Karjalan respubliekku; Finnice Karjalan tasavalta; Vepsice Karjalan Tazovaldkund) est subiectum Foederationis Russicae, in Districtum Foederalem Septentrio-Occidentalem inclusum, quod partem maiorem historicae regionis Careliae occupat.

Res Publica Carelia aream 180 520 km2 et circa 634 milia incolarum (anno 2014) habet. Incolae eius, e censu anni 2010, gente ut plurimum sunt Russi (82,2 %), etiam sunt Careli (7,4 %), Rutheni Albi (3,8 %), Ucraini (2 %), Finni (1,4 %), Vepsi (0,5 %), et aliae (2,7 %). Lingua publica est Russica, cum linguis Finno-Ugricis Carelica, Finnica et Vepsica 'nationalibus' recognitis. Metropolis est urbs Petrosavodsk.


Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Careliam spectant.