Roman numeral 10000 CC DD.svg

Internationalis hymnus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pagina a Petro Degeyter scripa

Internationalis Hymnus (Francogallice: L'Internationale) est totius orbis laboratorum hymnus. Hymnum composuit Gallicus laborator Eugenius Pottier anno 1871 Lutetiae pro insurrecto populo Commune Parisiorum anni 1871 et harmonizavit primo tempore ad hymnum Massaliensem. Postero, anno 1888, proletarius Lillensis musicus Petrus Degeyter idoneam harmoniam composuit qua carmen est totius orbis laboratorum hymnus factus, et versus in permultas linguas. Sovieticarum Socialisticarum Rerum Publicarum Unionis fuit nationalis hymnus ab anno 1918 usque ad annum 1966. Haec versio prima est in Latinum sermonem, sed ad harmoniam non adaptatur perfecte. Versionem scripsit Richardus Venturi Ilvanus.

TOTIUS ORBIS LABORATORUM HYMNUS (INTERNATIONALIS HYMNUS)
Carmen ab Eugenio Pottier anno 1871 compositum harmonizavit Petrus Degeyter anno 1888 et in Latinum vertit Richardus Venturi anno 2005.

Surgite, orbis terrarum servi,
surgite, esurientes nunc!
Excutitur tonitru crater
eruptabitque demum.
Tempus actum abiit non redibit
et surgunt turbae servorum nunc!
Terrarum revolvitur orbis,
e nihilo totum erimus!

Ad postremum proelium
eamus iuncti et cras
Laboratorum hymnus
sociabit homines!
Ad postremum proelium
eamus iuncti et cras
Laboratorum hymnus
sociabit homines!

Non exstat excelsus redemptor,
nec Deus nec Caesar nec tribunus,
servet se ipsum laborator,
et omnium salus servabitur.
Ut fur reddat id, quod abripuit
et in custodiam captivus eat,
est nobis in fucinam inflandum
dum molle ferrum candens est!

Ad postremum proelium
eamus iuncti et cras
Laboratorum hymnus
sociabit homines!
Ad postremum proelium
eamus iuncti et cras
Laboratorum hymnus
sociabit homines!

Nos lex auctoritasque opprimunt:
cum pauperi imponatur tributum,
diviti nullum imponitur.
Pauperibus ius numquam exstat,
afflicti languent in servitute!
Ius aequum omnibus est statuendum
ne sit ius ullum sine officiis
neque officium sine iure!

Ad postremum proelium
eamus iuncti et cras
Laboratorum hymnus
sociabit homines!
Ad postremum proelium
eamus iuncti et cras
Laboratorum hymnus
sociabit homines!

Ad apotheosin attolluntur
domini saevi metallorum.
Ecquid fecerunt, nisi spoliare
servos qui labore pereunt.
Pecunias et aurum aggerant
funduntque in indigentiae fucina;
sed totum populus decernit
ut sine mora reddatur nunc.

Ad postremum proelium
eamus iuncti et cras
Laboratorum hymnus
sociabit homines!
Ad postremum proelium
eamus iuncti et cras
Laboratorum hymnus
sociabit homines!

Reges nos inebriaverunt,
sit nobis pax, tyrannis bellum!
Nobis sunt signa relinquenda,
militiam nobis reicienda est!
Anthropophagi perseverant
nos vertere in heroes,
sed quam primum nostra tela
in omnes duces infodientur.

Ad postremum proelium
eamus iuncti et cras
Laboratorum hymnus
sociabit homines!
Ad postremum proelium
eamus iuncti et cras
Laboratorum hymnus
sociabit homines!

In agro, in civitate sumus
laboratorum magna factio!
Hominibus pertinet terra,
numquam ignavis pertinet.
Quam vescuntur nostra carne!
Sed omnes corvi et vultures
aliquo die evanescent,
et in aeternum lucebit sol!

Ad postremum proelium
eamus iuncti et cras
Laboratorum hymnus
sociabit homines!
Ad postremum proelium
eamus iuncti et cras
Laboratorum hymnus
sociabit homines!