Georgius Gagarin

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Georgius Gagarin
Юрий Гагарин
Georgius Gagarin
Natus 9 Martii 1934
in vico Klušino regionis Smolenscensis Russicae SFSR Unionis Sovieticae
Obiit 27 Martii 1968
prope vico Novosëlovo regionis Volodimiriensis Russicae SFSR Unionis Sovieticae

Georgius, vulgo Jurij, Alexii filius Gagarin (Russice: Юрий Алексеевич Гагарин, tr. Jurij Alekseevič Gagarin; 9 Martii 193427 Martii 1968) fuit cosmonauta Sovieticus, qui primus in spatium praeter orbem terrarum iactus est die 12 Aprilis 1961.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Georgius, vulgo Jurij dicitur, Gagarin natus est 9 Martii anni 1934 in vico Klušino prope urbem Gžatsk (quae ab anno 1968 Gagarin vocatur) regionis Smolenscensis Russicae SFSR Unionis Sovieticae, in familia rustica. Anno 1951 studium suum in schola selluraria et in schola iuventus operarii prospere complevit. Dein missus est in scholam technicam specialisatam industrialem Saratoviensem, ibi studium anno 1955 finivit. Tempore studii sui in illa schola technica Gagarin etiam in circulo aviatico studebat. Ab anno 1955 in schola militari aviatorum studebat, anno 1957 suum studium in illo instituto educationis complevit et dein in aviatione militari sustenabat munus. Anno 1960 Gagarin, aviator ingeniosus et fortis, factus est membrum catervae cosmonautarum.

Gagarin die 12 Aprilis anni 1961 factus est primus homo qui volatum in spatium cosmicum fecit. Sua astronavis Vostok, i.e. 'Oriens', vocatur. Cosmonauta, cuius volatus 1 h. 48 min. durabat, Tellurem circumvolavit et cessim prospere regressus est.

Post volatum suum, Gagarin suum exercitationem cosmonautae continuavit, in educatione exercitationeque aliorum cosmonautarum et in curatione volatuum cosmicorum participavit. Mense Februario anni 1968 studium complevit in Academia Militari-Aerea, Moscuae locata.

Gagarin se etiam ad actiones publicas applicavit. Multas terras mundi visitavit. Fuit membrum Sovieti Supremi URSS. Ab anno 1966 erat socius honorarius Academiae Internationalis Astronauticae et Explorationis Spatii Cosmici. Affectus est praemiis supremis patriae suae (e.g., 14 Aprilis 1961 dignatus est titulo Herois Unionis Sovieticae) certarumque aliarum terrarum.

Aviator et cosmonauta Gagarin mortuus est 27 Martii anni 1968, casus aeroplani causa, quae tempore eius volatus exercitatorii prope vico Novosëlovo regionis Volodimiriensis Russicae SFSR Unionis Sovieticae accidit. Moscuae affectus est sepultura.

Fons[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgium (Jurij) Gagarin spectant.

Mille Paginae.png