Aevum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Aevum (-i, n.) est:

  1. Aeternitas (per aevom, Lucr. 1.634; Agere aevum cum diis in coelo, Cic.; Sempiterno aevo frui, Cic.).
  2. Annorum numerus vitae humanae (meum si quis te percontabitur aevum, Hor.).
  3. Annorum numerus certi hominis (Vive memor quam sis aevi brevis, Hor.).
  4. Homines qui in eodem tempore vivunt (de quibus consensus aevi iudicaverit, Plin.).
  5. Senectus (Frigidus aevo, Iuv.; venerabilis, Stat.; Annus aevoque soluti, Ovid.; Natura simul aevo fessa fatiscit, Lucr.)
  6. Tempus in universum, generaliter (Aevo sequenti, Verg., i.e., accessu temporis, Serv.; vitiata dentibus aevi omnia, Ovid.; quae per tantum aevi occulta, Tac.; in nostro aevo, Plin.).
  7. Res in tempore facta (Veteris non inscius aevi, Ovid.).