Latinitas nondum censa

Conradus de Montepuellarum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Magister Conradus de Montepuellarum sive Germanice: Konrad von Megenberg (*1309, † 14 Martii 1374) magister artium universitatis Lutetiae, rector scholae Stephani vindobonensis et canonicus in Ratisbona erat. Scripsit 30 libros, inter eos opera theologiae, philosophiae morale et scientiarum naturalium.[1]

Vita[recensere | fontem recensere]

Conradus parentibus nobilitate minore 1309 in vico Germanice: Mäbenberg in hodierna parte Bavariae Suebia natus est. Ab anno septimo discipulus in schola primaria erfordiensis erat, ubi repetitore alimenta ipse praebuit. Deinde in Lutetia ad artium studium se contulit et magister factus erat. Praebenda bis frustra a papa petita anno 1341 nanctus est officium rectoris scholae Stephani in Vindobona. Propter visionem St. Erhardi Conradus demigravit Ratisbonam, ubi canonicus et parochus parochiae St. Ulrici erat usque ad mortem suam die 14 Martii 1374.[1]

Opera[recensere | fontem recensere]

Pagina ex libro rerum naturalium, impressus Iohanno Bämler 1481

Opus Conradi divisus est in scripturas de re publica, theologicas (etiam hagiographicas), naturales et morales. Inter opera matura numeratur eius "Planctus ecclesia in Germaniam". Imprimis inter annos ratisbonenses valde efficienter erat et scripsit opera sua clarissima:

  • "Speculum felicitatis humane" (sic!) sive "Monastica" (ante anno 1348) de ethica homini singularii,
  • Liber rerum naturalium Germanice: "Buch von den natürlichen Dingen" (ante 1350), interpretatio linguam germanicam libri "De natura rerum" Thomae Cantimpratensis,
  • "Oeconomica" sive "Yconomica" (ca. inter 1348 et 1352), liber tres voluminum de doctrina domus.

Supra hiis varia opera minora scripsit, velut "Tractatus contra Occam", "Causa terre motus", "Vita Sancti Erhardi", "Tractatus de limitibus pariochialibus in Ratisbona" et altera.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Krüger, Sabine: Konrad von Megenberg. In: Fränkische Lebensbilder. Series VII A (ed. Gerhardo Pfeiffer, vol. 2). Herbipolis 1968. p. 83–103.
  • Weber, Margit: Konrad von Megenberg. Leben und Werk. In: Beiträge zur Geschichte des Bistums Regensburg 20 (1986). p. 213–324.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 "Book of Nature". 1481-08-20