Quedlinburgum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Insigne Tabula geographica
Insigne Quedlinburgi Situs Quedlinburgi
Nomen Latinum: Quedlinburgum
Nomen Germanicum: Quedlinburg
Nomina Latina alia: Ad altam arborem, Cotelini aura, Quidelingeburgum, Quittiligenburgensis civitas
 
 
Curia et forum oppidi veteris
Quedlinburg Markt.JPG
 
 
Indicia fundamentalia
Terra foederalis: Saxonia-Anhaltinum
Provincia: Harz
Circulus urbanus: Quedlinburgum
Coordinata geographica: 51° 47′ 30″ Sept., 11° 08′ 50″ Ort.
Altitudo: ab 123 ad 183 supra mare
Area: 78,15 km²
Numerus incolarum: 22 795 (tempus Mense Iunii 2005)
Coniunctio communium cum: Flag of France.svg Francia Aulnoye-Aymeries in Francia
Flag of Germany.svg Germania Hamala, Cella, Herfordia Mundia Hannoverana in Saxonia Inferiore
Spissitudo incolarum: 292 per chiliometrum quadratum
Numerus cursualis: 06848
Praefixum telephonicum: 03946
Nota autocineti: QLB
Nota magistratus communalis: 15 3 64 016
UN/LOCODE:
NUTS-Regio:
Ordo urbis partium: 10 regiones
Inscriptio cursualis magistratus: Markt 1

06484 Quedlinburg

Pagina interretialis: [1]
Res politicae
Magister civium superior: Eberhardus Brecht (SPD)

Quedlinburgum[1] (Theodisce: Quedlinburg) est Saxoniae Anhaltinaeurbs circiter 23 000 incolarum , in Germania media ad ripas Bodae sita. Ab anno 936, cum corpus regis Henrici I in civitatem in basilica Sancti Petri ante altare sepultum est, ad annum 1802, urbs erat sedes abbatissae Quedlinburgensis. Anno 994 ab imperatore Ottone III forum et civitas condita est. Ab anno 1994, curia regia et aedificia in oppido Quedlinburgi vetere sita a Societate Educativa, Scientifica, et Culturali Consocietatis Nationum vocato patrimonium culturae mundi declarata sunt.[2]

Geographia[recensere | fontem recensere]

Situs urbis[recensere | fontem recensere]

Forum, media in urbe, 123 metra super maris aequor est, sed locus editissimus urbis est mons antiquae arcis (vulgo: Altenburg), qui circiter 183 metra super maris aequor est. Urbs aream 78,15 chiliometrorum quadratorum circumcludet, et coordinata geographica sunt 51° 47′ 30″ ad septentrionalem et 11° 08′ 50″. Urbs in occidentali parte montium Harz? nominatorum iacet.

Geographia physica et geologia[recensere | fontem recensere]

Urbs ad Bodam fluvium sita in valle quasi in "cortina" naturali. Flumina Boda, Selca, et Holtemma fontem in Harudorum montibus meridiem versus sitis habent. Mons ruptus, altitudine 1141,1 metra super maris aequor, est maximus praenominatae saltus mons. Flora in altitudine versa variantur. In inferioribus partibus silvae, fagi, in superiore parte pini sunt. Finis arborum est in altitudine circiter 900 metrorum vel 1100 metrorum.

Communia vicina[recensere | fontem recensere]

Haec urbes communisque sunt pars circuli agrestis Quedlinburgum urbem. Indicantur dextrosum in septentrione incipens (nomina Germanica): vicus Harsleben, urbs Wegeleben, vici Ditfurt et Wedderstedt, communis Badeborn communisque Asmusstedt prope urbem Ballenstedt, vicus Rieder, urbs Gernrode, vici Bad Suderode, Neinstedt, et Weddersleben, communis Warnstedt prope urbem Thale, et vicus Westerhausen.

Ordo urbis[recensere | fontem recensere]

Finis Quedlinburgum in regiones decem constituuntur:

  • I castra reginorum in monte, vulgo "Schlossberg"
  • II cortis reginorum, in suburbio castelli iuxta ecclesia sancti Wiperti
  • III monsaterium sanctus Mariae in monte arcem occidentem versus
  • IV villa occidentalis, "Westendorf" dicitur
  • V civitas antiquis, anno 994 condita est
  • VI civitas novis, saeculo XII condita est
  • VII mons patibuli, "Galgenberg" dicitur
  • VIII vicus dicitur "Süderstadt", saeculo XVIII condita est
  • IX vicus castrorum, vulgo "Kasernenviertel", saeculo XIX condita est
  • X vicus dicitur "Kleers", saeculo XX condita est

Clima[recensere | fontem recensere]

Civitas in zonam temperatam sita est, et tempestas saepe sicca est. Temperatura menstrua media circa 8,8 ° Celsius est et multitudo pluviae per annum 438 millimetri est. Temperatio maxima mensurata in menes Iulius Augustusque 17,8 ° Celius et 17,2 ° Celsius sunt, temperatio minima mensurata in menses Ianuarius Februariusque 0,1 ° Celsius et 0,4 ° Celsius sunt. Imber maximus in menes Iunius et Augustus cum 57 millimetro et 54 millimetro plueret. Quod civitas in partem a sole aversa Hercyniae silvae sita, pluvia regioni minime in totum Germaniae (mensurata 800 millimetri) est.

Caelum et pluvia et sol Quedlinburgi
Mensis Ian Feb Mar Apr Mai Iun Iul Aug Sep Oct Nov Dec      
Caelum fere (°C) -0,1 0,4 3,7 7,8 12,9 16,4 17,8 17,2 13,9 9,6 4,7 1,5 Ø 8,8  
Pluvia (mm) 23 22 28 38 53 57 47 54 33 27 30 36 Σ 438  
Sol (h) 47.2 66.9 107.5 136.7 182.6 172.2 186.4 183.6 139.0 104.9 63.2 42.1 Σ 1432.3  
Fontes: Pluvia, caelum et sol[3]

Historia[recensere | fontem recensere]

Medium aevum[recensere | fontem recensere]

Castra Quitilinga anno 922 a rege Henrico I condita esse traduntur. In regnum Henrici I Hungari expeditiones bellicas fecerunt in diversa Europae regna. Rex in Quedlinburgum et aliam civitatem castelli edificare edicerit. Anno 933 ab Henrico I ac Riadem apud Merseburgum et anno 955 a Otto I filius supradicti apud Augustam Vindelicorum (sive Augsburgum) Hungaros maxima cum clade vicerunt. Anno 936 obiit Henricus I in monasterium Memleben. Translatum est autem corpus eius a filiis suis in civitatem quae dicitur Quidilingaburg et sepultum in basilica sancti Petri ante altare. Venerabilis autem regina Mathildis, constructo in Quidilingeburg monasterio congregationeque sanctimonialium ibi conlecta, fideli erga Deum servitio promeruit, quod virtus filii in omnibus floreat.

Anno 961, cortem scilicet Quitilinga cum ecclesia in honore sancti Iacobi apostoli consecrata. Anno 966, Mathilde filia Ottonis I, abbatissa prima monasterii Quedliniburgensis facta est. Anno 968, Mathildis regina obiit II Idus Martii in Quidilingaburg civitate; ibique in basilica sancti Servatici episcopi et confessoris honorifice tradita sepulture iuxta sepulcrum domini sui Heinrici requiescit. Anno 973 imperator Otto I pascha in Quitelingeburg celebravit, ubi patris fuerat ac matris sepulcrum. Anno 986 monasterium sanctae Mariae ex fundamento construxit. Ergo Quedlinburgum clara urbs Sacri Romani Imperii fit.

Ab imperatore Ottone III hic anno 994 civitas condita est. Ex anno 1426 ad annum 1477 illud urbs ad foedus hanseaticum accessit. Anno 1514, expulsionis Iudaeorum, quorum numerus exactum viginti quattuor fuit, ex urbe, et destructione eorum vici in loco, qui Iüdengasse appellatur.

Res usque a reformatione gestae[recensere | fontem recensere]

Anno 1542, senatus civitasque et monasterium in monte ad religionem evangelicam transierunt.

Per primum bellum mundanum captiva corpora in urbis parte ad occidentem solem spectanti fuerunt.

Die 19 Aprilis anno 1945 per militem Americanum Quedlinburgi bellum Europaeum finitum est. Post secundum bellum mundanum ab anno 1949 ad annum 1989 Quedlinburgum in Re publica Democratica Germanica, quae sub dicione Unionis Sovieticae erat, sita erat. Etiam Seditio 17 Iunii 1953 Quedlinburgi vel in Thalem cum auxilio occupatorum Russicorum debellata est.

Ab anno 1994 Quedlinburgum Societate Educativa, Scientifica, et Culturali Consocietatis Nationum patrimonium culturae mundi consideratum est.

Demographia et incrementum urbis[recensere | fontem recensere]

Quedlinburgi incolae anno 2008 circiter 21 500 esse aestimantur. Urbs spissitudines incolarum amplius 292 incolarum pro chiliometro quadrato habent.

Progressus incolarum[recensere | fontem recensere]

 
Annus Incolae
1786 8 382
1807 10 476
1820 11 507
1830 12 001
1840 13 431
1852 13 886
1861 14 835
1871 16 800
1880 18 437
1890 20 761
 
Annus Incolae
1900 23 .378
1910 27 233
1919 28 190
1939 30 320
1946 35 142
1950 35 426
1955 33 152
1960 30 965
1965 30 840
1970 30 829
 
Annus Incolae
1975 29 711
1980 28 585
1985 29 394
1988 28 790
1990 28 663
1992 27 242
1993 26 853
1994 26 181
1995 25 844
1998 24 776
 
Annus Incolae
1999 24 559
2000 24 114
2001 23 901
2002 23 620
2003 23 216
2004 22 842
2005 22 607
2006 22 185
2007 21 909
2008 21 500

Religio[recensere | fontem recensere]

Congregatione sanctimonialium Quedlinburgensis anno 936 a regis Otto I et Sanctis Mathildis conditum est. Urbs ex 1541 religionem reformationis habuit.

Ecclesia Catholica Quedlinburgi in Dioecesis Magdeburgensis et Communitates Protestantes in Germanice Evangelische Kirche der Kirchenprovinz Sachsen situm sunt.

Hodie fere 80 centesimae partes populi nullius communitatis religiosae sunt, 10–15 centesimae partes sunt evangelicae ecclesiae id est Lutheranae, reformatae et unitae ecclesiae et 5 centesimae partes populi ecclesiae Romanae Catholicae sunt. Tempore praesenti, nonnulli homines communitatis Iudaicae sunt.

De rebus publicis[recensere | fontem recensere]

Insigne[recensere | fontem recensere]

Insigne Quedlinburgi urbis monstrat aquilam nigrum cum insigni minori et cani.

Res publica et magister civium[recensere | fontem recensere]

Ab anno 2001 Eberhardus Brecht (SPD) magister civium creatur est. Ab anno 2004, legati factionium ad consilium civitatis sunt: octo legati, 23.5 centesimae partes CDU, sex legati, 17.7 centesimae partes SPD, septem legati, 18.8 centesimae partes Factio Sinistra, quinque legati, 13.0 centesimae partes FDP, duo legati, 5.8 centesimae partes Foedus 90/Virides, sex legati, 19.1 centesimae partes apertum et unus legatus, 2.8 centesimae partes NPD.

Oppida coniuncta[recensere | fontem recensere]

Quedlinburgum societatem cum his urbibus colit:

vexillum Aulnoye-Aymeries, in Francia ex anno 1961
vexillum Hamala, in Saxonia Inferior ex anno 1991
vexillum Cella, in Saxonia Inferior ex anno 1991
vexillum Mundia Hannoverana, in Saxonia Inferior ex anno 1991
vexillum Herfordia, in Rhenania Septentrionalis-Vestfalia ex anno 1991

Cultus et res visu dignae[recensere | fontem recensere]

Ecclesia sancti Servatii

Ecclesiae architecturae romanicae[recensere | fontem recensere]

Ecclesiae architecturae romanicae Quedlinburgi civitatis tres sunt.

  • Ecclesia sancti Servatii anno 1129 in monte constructum. In ecclesiam thesaurus et vestis (vulgo: Knuepffteppich) consideret.
  • Primae ecclesiae antiquae sancti Wiperti in valle iuxta curtem regiam famulantes, anno 835/67 constructum est. In praesenti solum partes ecclesiae anno 961 constructum et crypta anno 998 constructum conspicuus sunt.
  • Ecclesia sancti Mariae supra monte (vulgo: Münzenberg), 986 constructrix fuerit.

Ecclesiae architecturae Gothicae[recensere | fontem recensere]

Ecclesiae architecturae gothicae Quedlinburgi civitatis quatuor sunt.

  • Ecclesia sancti Blasii in civitatis antiquis
  • Ecclesia forensis sancti Benedicti in civitatis antiquis
  • Ecclesia sancti Aegidii in civitatis antiquis iuxta foris murum
  • Ecclesia sancti Nicolai in nova civitatis

Ecclesiae architecturae neo-gothicae[recensere | fontem recensere]

Ecclesiae architecturae neo-gothicae Quedlinburgi civitatis duo sunt.

  • Ecclesia catholica unica sancti Mathildis anno 1858 consecratus est
  • Ecclesia sancti Iohannis anno 1906 consecratus est.

Musea[recensere | fontem recensere]

Musea Quedlinburgi urbis tres sunt. Museum civitatis, quae Fachwerkmuseum (contignatio cratibus vel lateribus conferta) appellatur, vulgo Staenderbau, iuxta forum civitatis situm est. Museum civitatis in monte, quae dicitur Schlossmuseum, iuxta ecclesiam sancti Servatii situm est. Et museum civitatis, vulgo Klopstockhaus appellatur, in plano iuxta pinacothecam urbis (vulgo: Feininger-Galerie) situm est.

Aedificia[recensere | fontem recensere]

Centrum historicum urbis magna ex parte conservatum est. Hic sunt murorum mediae aestatis. Numerus domorum vulgo Fachwerkhaus (contignatio cratibus vel lateribus conferta) appellatur est 1200. Dicitur urbem circiter milibus aedificiis, quae monumentis servantur.

Spectacula[recensere | fontem recensere]

Multa festa et annuales pompae religiosis celebrationibus fundantur.

  • in pentecostem sollemnis "ver imperatoris"
  • aestas musicae Quedlinburgum
  • in adventum sollemnis "adventus in curiam"
  • mensis initium saltatio, tango argentino dicitur

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Res oeconomicae[recensere | fontem recensere]

Oeconomia Quedlinburgi industriali forma distinguitur. Praesenti sectionis domesticae sunt: sectio primaria vel agricultura: 2,0 centesimae partes, sectio secundaria vel industria: 19,29 centesimae partes, sectio tertiaria vel servitii: 78,71 centesimae partes. Principales oeconomicae opes Quedlinburgi sunt opera metallica, agriculturae, et turismus.

Commeatus[recensere | fontem recensere]

Commeatus regionis Quedlinburgi

Viae lapidae picesque[recensere | fontem recensere]

Platea "B 79" et platea "B 6" in civitatem Quedlinburgum concurrerent etiam novissima platea "B 6n" in septentrio supraditam civitatem concurrerent. Ab anno 2006 adiunctio septentrionalis (vulgo Quedlinburg-Nord) plateae picis "B 6n" super vico Marsleben nominatus, situs. Platea picis maxima autovia "A 14" circiter 40 kiliometris ad orientalem, autovia "A 395" circiter 44 kiliometris ad occidentalem, autovia "A 2" circiter 50 kiliometris ad septentrionalem et autovia "A 7" fere 75 kiliometris ad occidentalem Richtung partem civitatem.

Ferrivia et commeatus publicus[recensere | fontem recensere]

Prope novam civitatem statio ferriviaria est. Hamaxostichi Societatae Ferriviariae Germanica in stationem ferriviariam et hamaxostichi Ferriviae supramontanea tenent. Prope stationem ferriviariam statio Laophorum situs.

Aeroportus[recensere | fontem recensere]

Aeroportus Hannoveriensis 120 kiliometris ad septentrionalem orientalemque et aeroportus Lipsiensis Salinaensis Saxonicaensis 90 kiliometris ad meridiem occidentalemque partem Quedlinburgum.

Media[recensere | fontem recensere]

Cotidiana gaseta dominans regionis Gaseta Germaniae mediae (vulgo Mitteldeutsche Zeitung) est. Domus minor editionis supradicta gaseta in urbe ad forum sita.

Scholae[recensere | fontem recensere]

Dicitur urbem quattuoribus scholae primae et duae scholae secundae et gymnasium unum et scholae musicae habere. In bibliothecam publicam circiter 67 500 libri sunt.[4] Ab anno 1330 primae scholae latinae consideratus est. Item dicitur scholae ab anno 1623 "Gymnasium illustre" nominatus est item ab anno 1776 Fuerstliches Gymnasium.

Homines praeclari[recensere | fontem recensere]

Abbatissae Quedlinburgenses[recensere | fontem recensere]

Nati[recensere | fontem recensere]

Famosus filius Quedlinburgi exempli Jordanus de Quedlinburg, theologus monachusque saeculi tertio decimo est.

Cives honorarii[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) Textus apud archive.org (Textus apud Google Books). Alia nomina: Quidelingeburgum, Quittiligenburgensis Civitas, Ad altam arborem, Cotelini Aura.
  2. Nexus Patrimonium Mundanum
  3. NotaeNet: Niederschlag Monatswerte 1951-80 Region Braunschweig Ostfalen, Schroeder/Dahlgrün (1927), S. 101.(Theodisce)
  4. Nexus bibliothecae publicae (Theodisce)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Giese, Martina. 2004. Die Annales Quedlinburgenses. Hannoveria.
  • Kleemann, Selmar. 1922. Kulturgeschichtliche Bilder aus Quedlinburgs Vergangenheit. Quedlinburgum.
  • Lorenz, Hermann. 1922. Werdegang von Stadt und Stift Quedlinburg. Quedlinburgum.
  • Uldarico ab Erath, Antonio. 1764. Codex diplomaticus Quedlinburgensis. Francofurtum ad Moenum.
  • Hans-Hartmut Schauer. 1999. Quedlinburg Fachwerkstadt Weltkulturerbe. Berolinum.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Quedlinburgum spectant.