Ioannes Henricus Newman

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vexillum generale cardinalis
Ioannes Henricus Newman
Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae
Ioannes Henricus Newman. Ioannes Everett Millais pinxit
Ioannes Henricus Newman. Ioannes Everett Millais pinxit
titulus
Sanctus Georgius in Velabro
Natus 21 Februarii 1801
presbyter ordinatus 30 Maii 1847


Cardinalis promulgatus (12 Maii 1879)
a papa Leone XIII
Mortuus 11 Augusti 1890
Pagina officialis Sanctae Sedis

Ioannes Henricus Newman (Londinii die 21 Februarii 1801 natus; obit die 11 Augusti 1890 Birminghamiae) fuit presbyter ac professor theologiae Ecclesiae Anglicanae, qui postea se ad confessionem catholicam convertit et cardinalis Ecclesiae catholicae factus est. Die 19 Septembris 2010 a papa Benedicto XVI inter beatos evectus est.

Res vitae graves[recensere | fontem recensere]

  • Quindennis Newman conversionem ad vitam "Evangelicam" in Ecclesia Anglicana expertus est ("prima conversio")
  • Ab anno 1817 Newman in Collegio Trinitatis Oxoniensi theologiae studuit, presbyter ac parochus Oxoniae factus anno 1831 "Praedicator Universitatis" nominatus est.
  • Anno 1832 iter in Italiam fecit. In Sicilia morbo vitae periculum expertus intellexit: "Non moriar, videlicet contra lucem non peccavi. (…) In Anglia mihi opus perficiendum est." Nave rediens anno 1833 quaedam carmina notissima nata sunt, inter ea "Duc, benigna lux ..." ("Lead, kindly light…").
  • Reversus Newman reformationem Ecclesiae Anglicanae theologiam Patrum Ecclesiae sequens appetivit; vide etiam Motus Oxoniensis.
  • Postquam diu dubitavit deliberavit, anno 1845 Ecclesiam Catholicam Romanam intravit. Dominica Trinitatis anni 1847 Romae sacerdos ordinatus est. Cum sodalibus suis communitati Oratorii se adiunxit, quam in Anglia introduxit et direxit.
  • Post conversionem et ab Anglicanis et a Catholicis diffidenter spectatus est: Anglicanis apostata, Catholicis theologus a categoriis Liberalismi ac Protestantismi imbutus esse videbatur. Litteris suis autem paulatim verecundiam ac dignitatem assecutus est.
  • Anno 1877 titulo "Honorary Fellow" ("socius honoris causa") Universitatis Oxoniensis ornatus est.
  • Anno 1879 a papa Leone XIII cardinalis ecclesiae "Sancti Georgii in Velabro" creatus est.
  • Die 11 Augusti 1890 Birminghamiae mortuus est. Super sepulchrum eius est haec inscriptio: Ex umbris et imaginibus in veritatem"

Familia[recensere | fontem recensere]

Frater Ioannis Henrici Newman fuit eruditus F. W. Newman.

John Henry Newman, 1824

Opera[recensere | fontem recensere]

  • The Arians of The Fourth century; Londinii anno 1833.
  • Lyra Apostolica; Oxoniae anno 1836
  • An Essay on The Development of Christian Doctrine; Londinii anno 1845.
  • Loss and Gain. The Story of A Convert; Londinii anno 1848.
  • The Idea of A University Defined And Illustrated; Londinii anno 1852 (I pars) et anno 1859 (II pars).
  • Callista, A Tale of The Third Century; Londinii anno 1855.
  • Apologia pro Vita Sua; Londinii anno 1865.
  • The Dream of Gerontius; Londinii anno 1865.
  • An Essay in Aid of A Grammar of Assent; Londinii anno 1870.
  • Historical Sketches; Londinii anno 1872.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!