Systema aquarium Tichvinense

E Vicipaedia
Сanalis Tichvinensis

Systema aquarium Tichvinense[1] (Russice Тихвинская водная система) est aquarium iter artificiosum, quo naves e Volga in Petropolim et mare Balticum ire poterant. Anno 1811 confecta est. Circa 924 chm longitudinis erat.

Mologa accola Volgae initium systematis fuit; e Mologa iter per Čagodoščam Mologae accolam et Goriun Čagodoščae accolam in lacum Voźanskoie ducebat, quo lacu Goriun incipit, post per Sominkam fluvium in lacum Somino et e Somino in Valčenkam fluvium. Canalis Tichvinensis[2] Valčenkam et lacum Eglino coniungebat. Tichvinka per silvas vastas et per Tichvinam urbem fluit et in Sias' flumen effunditur, Sias' autem in sinum Volchoviensem[3] Ladogae lacus. Ne navigia in Ladogam tempestatibus periculosam exirent, canalis Siasensis ostia Sias' et Volchovae coniungebat; inde per canalem Ladogensem Nevam naves attingebant.

Systema Tichvinense a Čagodošča ad Tichvinam (tabulsa anno 1898 edita)

62 cataractas in canali Tichvinensi et in Tichvinka systema habuit. Annis sexagesimis saeculi XX systema relictum est, cataractae nunc omnes destructae; una tamtum in Tichvina urbe refecta memoriae causa.

Cataractae systematis Tichvinensis (anno 1916)[recensere | fontem recensere]

Systemata alia eadem causa constructa fuerunt:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Тихвинский канал.
  3. Волховская губа.
  4. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. верста.
  5. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. сажень.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 59°39′52″N 33°8′31″E, 59°32′1″N 34°38′41″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия