Latinitas nondum censa

Smolenscum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Смоленск
Vexillum Smolensci Insigne Smolensci
Vexillum Insigne


Nomina Latina alia

Smolenscium,[1] Smolsca,[2] Smolska[3]

Res politicae
Natio Russia
Mentio prima 863
Res geographicae
Area
 - tota


166.35 km²

Numerus incolarum 2015
 - Spissitudo
330 049
1984.06 incolae/km²
Coordinata 54° 46′ 58″ Sept., 32° 02′ 43″ Ort.
Altitudo 242 m
Situs interretialis: http://www.smoladmin.ru/

Smolenscum,[4] vulgo Smolensk (Russice Смоленск), ad flumen Danaprim situm, est urbs Russiae, metropolis regionis Smolenscensis. Quasdam officinas, musea, theatra, et multa instituta eruditionis habet. Ibi sunt circiter 330 milia incolarum (anno 2015).

Historia urbis[recensere | fontem recensere]

Cremlinus (arx) Smolenscensis.

Smolenscum est una ex antiquissimis urbibus Russicis, primum in chronicis anno 863 commemorata. Anno 882, dux Helgus (vulgo Oleg) Smolenscum occupavit, et in dicionem regni Ruthenici redegit, ubi haec urbs erat sedes industriae et commercii. Ab saeculo XII Smolenscum metropolis ducatus liberi fuit, sed anno 1404 Magno Ducatui Lituaniae adiunctum est. Anno 1514 pars regni Moscoviensis factum, fuit castrum maximi valoris in fine occidentali terrae illius. Anno 1611 a Polonia occupatum, Smolenscum anno 1667 a Russia recuperatum est. Temporibus Bellorum Patrii (contra Franciam) et Magni Patrii (contra Germaniam) pugnae notabiles prope hanc urbem acciderunt. Anno 1985, Smolenscum titulum "Urbis-Herois" (Russice Город-герой) rite accepit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Smolenscum spectant.