Latinitas nondum censa

Ircutia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Иркутск
Vexillum Ircutiae Insigne Ircutiae
Vexillum Insigne


Nomina Latina alia

Irkutscum,[1] Irkutia[1]

Res politicae
Natio Russia
Condita 1661
Res geographicae
Area
 - tota


432 km²

Numerus incolarum 2015
 - Spissitudo
620 099
1435,41 incolae/km²
Coordinata 52° 17′ 00″ Sept., 104° 18′ 00″ Ort.
Altitudo 440 m
Situs interretialis: http://www.admirk.ru/

Ircutia[2], vulgo Irkutsk (Russice Иркутск), urbs in Russia, in Siberia orientali loco influxus Ircuti fluvii ad Angaram sita, metropolis est regionis Ircutensis. Circa 620 milia incolarum habet (anno 2015).

Ircutia, mercaturae et industriae atque transportationis locus, officinas nonnullas (illam aeroplana producentem et al.), stationes ferriviarias, portum et aeroportum habet. Praeterea, culturae et scientiae sedes est magni valoris: Universitas Ircutensis certaque alia instituta educationis, musaea et theatra nonnulla nota urbi sunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Cremlinus Ircutensis, anno 1735 pictus

Ircutia, anno 1661 ut arx condita, anno 1686 facta est urbs. Valens sedes mercaturae atque locus exsilii politici (e.g. pro Decembristis) fuit. Annis 17641926 erat metropolis gubernii Ircutensis. Ab anno 1803 gubernatoris generalis Siberiae, et annis 18221884 gubernatoris generalis Siberiae Orientalis Imperii Russici sedes erat. Tempore Belli Civilis Russici Ircutia mense Novembri anno 1919 facta est sedes ultima administrationis Alexandri Kolčak, qui in hac urbe captus et traiectus est mense Februarii anno sequenti. Ab anno 1930 Ircutia metropolis territorii Siberici Orientalis fuit, ab anno 1937 autem administrativa regionis Ircutensis sedes est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ircutiam spectant.