Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas inspicienda

Lacus Ladoga

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lacus Ladoga

Ladoga [1] (Russice Ладога; Carelice Luadogu; Finnice Laatokka), seu Lacus Ladoganus[2] (Russice Ладожское озеро, tr. Ladožskoe ozero), est lacus in septentrio-occidente Russiae (in re publica Carelia et regione Leninopolitana terrae illius), Europae amplissimus.

Area huius lacus est 17,7 milia km2, seu 18,4 milia km2 cum area insularum (quarum sunt circa 660). Longitudo 219 km, latitudo mediocris 83 km est. Profunditas mediocris 51 m, profunditas maxima (in parte septentrionali) 230 metra est. Volumen aquae in lacu est circa 908 km3.

Multa flumina in Ladogam defluunt, sed solum Neva fluvius (in sinum Finnicum effunditur) e lacu effluit.

Hic lacus tempore antiquo Nevo vocabatur; appellatio hodierna (de nomine urbis Ladogae) e saeculo tredecimo in usu est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Fons[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad lacum Ladogam spectant.