Novogardia Magna

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Pro aliis Novogardiis vide Novogardia

Insigne Novogardiae Magnae

Novogardia Magna [1] seu Novogrodia Magna [2] (Russice Великий Новгород, tr. Velikij Novgorod), etiam Novogardia[3], Novogradum[3], Novogrodia [4], et vulgo Novgorod (Russice Новгород) dicitur, urbs est in Russia, metropolis regionis Novogardiensis. Sita est in ambis litoribus Volchovae fluvii haud procul ab Ilmeno lacu. Circa 215 milia incolarum habet (anno 2010). Sedes est industriae et culturae.

Historia urbis[recensere | fontem recensere]

Templum Sanctae Sophiae, annis 10451050 Novogardiae Magnae constructum

Novogardia Magna est ex una antiquissimis urbibus Russicis, cuius annus conditionis coniectatus et nunc officialiter declaratus est 859. Secundum chronicam Nestoris, Ruricus Varegus, qui anno 862 factus est dux in Ruthenia septentrionali, sedem suam in ea urbe habuit. Eius successor Helgus, vulgo Oleg, dux Novogardiae ab anno 879, anno 882 Kioviam cepit, regnum Ruthenicum unitum formans. Novogardia fuit secunda post Kioviam maxima urbs regni ilius, valens sedes fabricarum, mercaturae et culturae. Cum Vladimirus, dux Novogardiensis ab anno 970 et magnus dux Kioviensis ab anno 980, religionem Christianam ut officialem in Ruthenia introduxisset, Novogardia facta est sedes episcopi (archiepiscopi ab anno 1165)

Ab anno 1136 Novogardia Magna erat metropolis rei publicae sui iuris (ibi duces – quorum fuit, e.g., Alexander Nevensis – lectabantur), quam Moscovia anno 1478 adiunxit. In regno Russico (Moscoviensi) haec urbs fuit una e valentibus sedibus oeconomicis.

Anno 1570 Ioannes IV Severus, tzar Russiae, cum copiis suis Novogardiam explicavit.

Ab anno 1611 ad annum 1617 copiae Sueciae urbem eam occupabant et destructionibus affecerunt.

Saeculo XVIII, incrementi Petropolis causa, Novogardia magnitudinem suam priscam oeconomicam gradatim perdidit, ab anno 1727 tamen fuit metropolis gubernii Imperii Russici.

Tempore Belli Magni Patrii Germania die 15 Augusti anno 1941 Novogardiam occupavit et fere omnino destruxit. Die 20 Ianuarii anno 1944 urbs ea liberata et dein restaurata est, die 5 Iulii anno 1944 metropolis regionis facta.

A die 11 Iunii anni 1999 Novogardia officiale 'Novogardia Magna' (Russice Великий Новгород) nominatur, et mense Octobri anno 2008 titulo Urbis gloriae militaris (Russice Город воинской славы) dignata est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Novogardiam Magnam spectant.