Latinitas nondum censa

Saratovia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Saratovia
Res apud Vicidata repertae:
Saratovia: insigne
Civitas: Russia
Locus: 51°32′0″N 46°0′0″E
Numerus incolarum: 845 300
Zona horaria: UTC+04:00, UTC+3, Tempus Samarense
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Mikhail Isayev
Procuratio superior: Regio Saratoviensis

Geographia

Superficies: 394 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Leninskiy rayon, Saratov, Zavodskoy rayon, Saratov, Oktyabrskiy rayon, Saratov, Frunzenskiy rayon, Saratov, Kirovskiy rayon, Saratov, Volzhskiy rayon, Saratov

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Dallasium, Chapel Hill

Saratovia,[1] vulgo Saratov (Russice: Саратов), est urbs Russiae, metropolis regionis Saratoviensis, in dextra Rha fluminis ripa sita. Circa 843 milia incolarum habuit anno 2016.

Saratovia noctu

Saratovia est valens sedes transportationis (portum ad Rha, aeroportum, et stationem ferriviarum habens), industriae (constructionis machinarum, etc.), et culturae. Ibi sunt nonnullae universitates (quarum prima condita est anno 1909) aliaque instituta educationis, musea, et theatra.

Historia[recensere | fontem recensere]

Saratovia, anno 1590 in ripa dextra Rha fluvii ut fortalitium condita, hieme annorum fortasse 1613 et 1614 exusta est, ad annum 1617 in ripa sinistra Rha fluminis reconstructa, anno 1674 enim, secundum decretum tzaris Alexii, in loco novo in ripa dextra Rha denuo constructa est. Anno 1708 copiis rebellatorum a Condratio Bulavin ductorum oppugnabatur. Sedes administrativa districtus in gubernio Casanensi (annis ab 1708 ad 1717 et ab 1728 ad 1732) et in gubernio Astrachanensi (annis ab 1717 ad 1728 et ab 1732 ad 1780), ab anno 1769 enim provinciae Saratoviensis gubernii Astrachanensis et ab anno 1780 praefecturae Saratoviensis Imperii Russici metropolis fuit. Praefectura illa anno 1796 abolita, Saratovia tamen ab anno sequenti ad annum 1928 caput gubernii Saratoviensis erat. Deinde urbs sedes administrativa regionis et territorii Rha (Volgae) Inferioris, ad annum 1932, postquam territiorii et anno 1936 regionis hodiernae Saratoviensis facta est.

Incolae noti[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Saratoviam spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 51°32′0″N 46°0′0″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • place/Saratov-Russia Encyclopædia Britannica