Latinitas nondum censa

Costroma

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Costroma
Res apud Vicidata repertae:
Costroma: insigne
Civitas: Russia
Locus: 57°46′0″N 40°56′0″E
Numerus incolarum: 277 648
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Yuri Zhurin
Procuratio superior: Regio Costromensis, Regio Iaroslaviensis, Q4196582, Kostroma Governorate, Kostroma Viceroyalty, Gubernium Moscuense

Geographia

Superficies: 144.5 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Aquisgranum, Dunelmum, Durham, Hyvinkää, Berane, Cetinje, Samokov, Ochamchire, Dola, Piotrków Trybunalski

Costroma [1] (Russice Кострома), etiam dicta Castromowgorod[2] seu Castromogardia[3], est urbs Russiae, portus ad Rha fluvium, metropolis regionis Costromensis. Circa 270 milia incolarum habet (anno 2010).

In hac urbe nonnullae officinae sunt. Costroma etiam est sedes culturae (2 universitates, 2 academias aliaque instituta educationis, 3 theatra, musea, et pinacothecas habens). Certa monumenta historica ibi sita sunt.

Historia urbis[recensere | fontem recensere]

Monasterium Sancti Hypatii prope Costromam

Costroma condita est saeculo XII, annus primae mentionis urbis in chronica est 1213. Ab anno 1246 Costroma erat metropolis ducatus, anno 1364 facta est pars ducatus Moscoviae.

Saeculo septindecimo ineunti, aetate turbida in Russia, incolae urbis in bello contra Polonos aliosque interventes participaverunt. Michael Romanov in monasterio Sancti Hypatii prope Costromam latens, ibi ad thronum invitus est et dein factus est primus tzar novae domus monarcharum Russiae.

Annis 17781929 Costroma fuit administrativa gubernii sedes. Anno 1943 facta est metropolis regionis.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 57°46′0″N 40°56′0″E • GeoNames • Facebook Places  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Costromam spectant.