Elevatio Valdaica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
In cacumine Valdaico

Elevatio Valdaica[1] vel montes Alaunici[2] sunt collium regio planitiei Europaeae Orientalis, in Russia media (regiones Novogardiensis, Smolenscensis, Tueriensis, partim Pscoviensis et Leninopolitana). Colles sunt non alti, a 150 ad 250 m altitudinis. Locus altissimus elevationis, Cacumen Valdaicum[3] dictum, altitudinem 346,9 m habet. Prope Vysznievolocum urbem situm est; Tsna flumen ibi oritur.

Silva Ocoviensis

Nomen ab urbe Valdai et lacu Valdaico (cuius in ripa et monasterium Iberorum Valdaicum situm est) habet.

Quamvis humilis, elevatio Valdaca duorum oceanum et trium marium {Baltici, Caspii et Ponti Euxini) divortium aquarum est; nam hic Volga (necnon Mologa et Tuertza accolae eius) et Duina Occidentalis et Danapris et flumina systematis Ladogae et Nevae (Lovotis et Msta) incipiunt. In silva Ocoviensi[ru] Danapris incipit, ut et Chronica Nestoris dicit:

Danapris enim profluit ex Ocoviensi silva ac fluit ad meridiem; etiam Duina ex eadem silva profluit, atque ad septentrionem fluens incidit in mare Variagicum; ex eadem silva fluit Volga ad orientem atque incidit septuaginta ostiis in mare Chualissicum[4].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Валдайская возвышенность. Cf. valdaicus, valdaica in binominibus.
  2. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 449.
  3. Russice Макушка Валдая.
  4. Cap. 4.

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 57°0′0″N 33°30′0″E • GeoNames  • Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica